Ordo missae sunt omnes ritus, qui sive sacerdoti sive populo servandi sunt in celebranda missa.

Partitio ordinis missae recensere

Missa duabus partibus praecipue constat, liturgia nempe Verbi et liturgia eucharistica, quae tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant. Praeterea quidam ritus missam aperiunt et concludunt. Ergo ordo missae in quattuor partes dividitur:

I. Ritus initiales recensere

Ritus initiales ideo constituuntur, ut per eos fideles ad missam bene disponantur. Introitus, salutatio, actus paenitentialis, kyrie, gloria et collecta sunt partes Rituum initialium.

II. Liturgia Verbi recensere

Liturgia Verbi componitur ex lectionibus Sacrae Scripturae, quibus alii ritus adduntur ut verba audita melius intellegantur eisque melius respondeatur. Liturgia Verbi constat: silentio, lectionibus Sacrae Scripturae, Psalmo responsorio, acclamatione ante Evangelium, homilia, professione fidei et oratione universali.

III. Liturgia Eucharistica recensere

Liturgia Eucharistica est quasi cor totius missae, ubi sacerdos idem perficit, quod ipse Christus egit atque discipulis in sui memoriam faciendum tradidit. Sunt partes liturgiae eucharistiae: praeparatio donorum, oratio super oblata, prex eucharistica, oratio dominica, ritus pacis, fractio panis, communio et oratio post communionem.

IV. Ritus conclusionis recensere

Ritus conclusionis constat brevibus nuntiis, benedictione et dimissione populi.

Liber recensere

Missale Romanum ex decreto sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Iohannis Pauli PP. II cura recognitum. Editio Typica tertia. Typis Vaticanis A.D. 2002.

Pro missa celebrata secundum missalem beati Ioan. XXIII vide Ordo missæ (1962).