Wikidata Oppianus Corycius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2. saeculum; Corycus, Anazarbus
Obitus: unknown value;
Patria: no value, Roma antiqua

Vide etiam paginam discretivam: Oppianus

Oppianus Corycius vel Anazarbensis vel Cilicius, Anazarbi natus, qui saeculo II floruit, fuit poeta Graecus antiquus, qui Halieutica composuit. Saepius ab Oppiano Apameensi, qui etiam carmina didactica reliquit, non distinguebatur; etiam antiquo tempore confundebantur.

Vita recensere

Ut vita Oppiani Byzantina dicit[1], Melitae educatus est, ubi pater eius in exilio erat, a Lucio Vero fugatus. Cum anno 169 Vero mortuo Romam reverterat, mox ipse triginta annos natus de peste mortuus est.

Halieutica (Ἁλιευτικά) recensere

Poema tribus carminibus de piscatu. Prooemium Marcum Aurelium imperatorem laudat. Plus quam 120 pisces necnon alia animalia marina describit.

Notae recensere

  1. Βιογράφοι, Vitarum scriptores Graeci minores, ed. A. Westermann, Brunsvici 1845, p. 63-66; A. Colonna, De Oppiani vita antiquissima, in: Bollettino dei classici, 12, 1964, p. 32-40.

Editiones et versiones recensere

Bibliographia recensere

  • E. Rebuffat, ΠΟΙΗΤΗΣ ΕΠΕΩΝ, Techniche di composizione poetica negli Halieutica di Oppiano, Florentiae 2001.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie