Obelus (Graece ὀβελός 'veru') est nota quaedam, quae varias figuras et varios usus habet. Apud antiquos nota critica vel virgula censoria,[1] apud recentiores etiam nota typographica praesertim in divisione mathematica adhibita. Forma principalis tamquam verus iacentis ( — ) habet speciem, quae deinde variis appendiculis ditata est.

Virgula censoria recensere

Zenodotus Ephesius (floruit anno circiter 280 a.C.n.) est, qui primus fertur obelo usus esse virgula censoria, qua dubios aut spurios versus Homeri expungeret.[2] Eandem deinde notam Aristarchus (floruit exeunte saeculo III a.C.n.) usu recepit. Obelus in sinistro margine versus suspecti praenotari solebat,[3] sicut in Il. 11.515, quem versum Aristarchus expungere voluit:[4]

 
A sinistra ad dextram: metobelus, lemniscus, "hyperlemniscus" [spurius, cum hypolemniscum repraesentare debeat.]
ἰητρὸς γὰρ ἀνὴρ πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων

—  ἰούς τ' ἐκτάμνειν ἐπί τ' ἤπια φάρμακα πάσσειν.

Obelus etiam cum variis appendiculis et in variis positionibus invenitur, sicut virgula inter puncta ducta (÷), qui lemniscus appellatur. Virgula autem cum puncto subnotato hypolemniscus ( –̣ ) est.[5] Praeterea metobelus est, cuius forma varias figuras (q.s. :, /. , ٪, ܌ ) habet.[6]

Crux critica (), qua †verba dubia† in editionibus auctorum antiquorum notantur, hodie saepe obelus appellatur.[7]

Notae recensere

  1. Quint., Inst. 1.4.3
  2. Nickau (1977:9-10).
  3. Lehrs (1833: 358-359); Maniaci (1996: 204).
  4. Lehrs (1833: 360).
  5. Swete (2009: 71, 138).
  6. Swete (2009: 71); Houston (2010: 102).
  7. De historia obeli v. Houston (2010: 100-119).

Bibliographia recensere

  • Houston, Keith (2010) Shady Characters: The Secret Life of Punctuation, Symbols, and Other Typographical Marks. W.W.Norton & Company.
  • Lehrs, Karl (1833) De Aristarchi studiis Homericis. Regimontii Prussorum: Borntraeger.
  • Maniaci, Marilena (1996) Terminologia del libro manoscritto. Milano & Roma: Istituto Centrale per la Patologia del Libro.
  • McNamee, Kathleen (1992) Sigla and Select Marginalia in Greek Literary Papyri. Fondation Égyptologique Reine Élisabeth.
  • Nickau, Klaus (1977) Untersuchungen zur textkritischen Methode des Zenodotus von Ephesus. Berlin & New York: De Gruyter.
  • Swete, Henry Barclay (2009) An Introduction to the Old Testament in Greek. Cambridge University Press.