"Nunc dimittis" est prex Simeonis prophetae, canticulum in Evangelio secundum Lucam,[1] saepe ultimum carmen ad operam religiosam adhibitum.

Liturgia et musica recensere

Nunc Dimittis est usitatum canticulum evangelicum Completorii, sicut Benedictus et Magnificat sunt usitata Precum Matutinarum et Vesperarum canticula. Ergo in liturgia horarum nocturna multarum denominationum occidentalium recitatur, inter quae Preces Nocturnae in Libro Precum Publicarum Anglicano anni 1662, Completorio in Libro Precum Anglicano anni 1928, et officio precum nocturnarum in Common Worship Anglicano, atque in officiis Completorii in ecclesiis Catholica et Lutherana. In moribus orientalibus, canticulum in Vesperis Ecclesiarum Orthodoxarum invenitur. Una ex eius latissime notis carminibus in musica conversis? in Anglia et America Septentrionali est cantus planus Thomae Tallis.

Textus recensere

Verba huius precis sunt:

Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace.
Quia viderunt oculi mei salutare tuum,
quod parasti ante faciem omnium populorum.
Lumen ad revelationem gentium
et gloria plebis tuae Israel.

Notae recensere

 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!