Nubes (Aristophanes)

comoedia Aristophanis

Nubes (Graece: Νεφέλαι) est comoedia Aristophanis. Anno 423 a.C.n. primum Dionysiis acta est et tertias tantum tulitː Cratinos hoc anno laureatus est, Ameipsias secundas rettulit. Textus quem nunc habemus anno 419 vel 418 aliqua parte recensus est[1]. In hac comoedia Aristophanes sophistas, tum Athenis maxime florentes, et eorum discipulos deridere voluit, eos quidem qui deos non esse docebant[2] aut quomodo causa inferior et iniusta iustam et superiorem causam vincere possit[3]. Sophistarum velut coryphaeum Socratem elegit qui praecipua persona fieret, quod nobis quidem falsum videtur quoniam per Xenophontem et Platonem Socratem accepimus non rerum naturae arcanorum investigatorem fuisse sed de homine et eius officiis plerumque disseruisse. Hoc ipso quod viginti quattuor post annos Socrates morte damnatus est quod iuventutem corrumperet et novos deos in civitatem introduceret haec comoedia, quamvis alias optima, quibusdam minus grata videtur.

Socrates in machina theatrali, in Phrontisterio

De personis recensere

  • Strepsiades, senex rusticus. Ob filii prodigalitatem a creditoribus vexatur. Causam perite agere ut disceret et creditores apud iudices vinceret fit Socratis discipulus. Persona comica est quia homo rusticus verba Socratis plerumque prave interpretatur. Tam discendo impar visus est ut dimissus in fine filium pro se apud Socratem docendum miserit.
  • Phidippides, filius Strepsiadis. Ille iuvenis nihil nisi equos somniat et multo aere alieno cupiditatis causa patrem obruit. Illud nomen comice e duobus verbis Graecis compositum est[4], φειδώ (parsimonia) secundum patris vota et ἴππος (equus) secundum matris vota nobili loco natae. Nobiles enim et divites in exercitu equites erant.
 
Nubes.
  • famulus Strepsiadis
  • discipulus Socratis
  • Socrates. Apud Aristophanem Socrates quae sub terra et in caelo sint scrutatur, in corbe suspensus. In phrontisterio (appellatio comice creata e verbo φροντίζειν) discipulos docet. Praeter nonnullas nugas grammaticales de genere nominum, imprimis causas naturales phaenomenis caelestibus adsignatː non Iuppiter pluit aut fulminat aut tonat, ut Strepsiades credebat, sed nubes ventis inflatae et invicem collidentes[5]. Maieuticam quoque Socraticam comice imitatur poetaː nam Socrates Strepsiadem ita interrogat ut ille veritatem opinionum magistri e propriis experimentis agnoscat[6].
  • chorus Nubium quae comoediae titulum indiderunt. Etenim a Socrate accitae feminarum formam induerunt[7] et aereos cantus canunt aut spectatores adloquuntur aut Strepsiadem monent. Solae verae deae a Socrate habentur[8] addito tamen alias Chao et Lingua[9]. Ac revera Strepsiades ad earum cultum velut ad mysteria initiatur. Simul ad nimiam subtilitatem et vanitatem Socraticarum cogitationum allegorice alludunt.
  • Iustus Orator[10]. Haec persona allegorica veterem educationem defendit quae pugnae Marathoniae victores formavit et corporibus vigorem praebebat[11]. Auctoris opiniones aliquo modo profert. Ab iniusto oratore victus ad alteram partem transiit.
  • Iniustus Orator econtra educationem novam laudat quae linguam potius quam corpus exercet et tralaticia moralia subvertit.
  • Pasias, faenerator
  • Amynias, faenerator
  • testis
  • (Chaerepho)[12] in scaena non loquitur sed ab aliis personis memoratur. Ille discipulus fuit qui oraculum Delphicum de Socratis sapientia consuluit. Apud Aristophanem aegrotans et livida cute ille ostendit debiles homines educationem Socraticam producere[13].

Actio Athenis agitur, scaena et domum Strepsiadis et ludum Socratis ("phrontisterium") ostendit.

Synopsis recensere

Strepsiades est agricola qui divitem feminam in matrimonium duxit; filius eorum Phidippides propter equorum amorem multum aes alienum contraxit. Strepsiades filium ad ludum Socratis mittere cupit ut argumenta discat quibus Strepsiades eius pater creditores apud iudices vincat. Filius non vult, quamobrem patrem ipsum ire ad ludum necesse est. In ludo quibusdam discipulis, Socrati ipsi in corbe pendenti, Nubibus 'novi studii' patronis Strepsiades occurrit, a quibus persuasus adsentitur ut sacris ludi initietur, sed res discendas nullo modo discere potest. Tandem Strepsiades filium ad ludum ire pro se compellit, ubi certamen argumentorum spectat quo Iniustus Orator Iustum Oratorem vincit atque ita magister Phidippidis fit. Ultima scaena sophista factus Phidippides efficit ut pater Strepsiades duos creditores deludat. Mox tamen contentione de poetis inter eos in cena orta (patri placent Simonides et Aeschylus, filio Euripides) Phidippides patrem Euripidem male dicentem verberare incipit. Tum Strepsiadi indignanti filius parentes si peccent liberis poenas dare oportere non minus quam liberos parentibus ita speciosis argumentis probat ut Strepsiades iustum esse fateri cogatur. Ad nubes querelas deinde pater convertit quae respondent sua culpa senem in miserias incidisse, ipsas vero homines mala consilia foventes punire solere metus deorum eis impingendi causa. Postremo Strepsiades exasperatus Socratis ludum incendit.

Tertias aegre tulit Aristophanes quia ex omnibus suis comoediiis Nubes maxime sophisticam fuisse iudicabat et ei plurimam operam impendisset[14]. Proximo anno de iniuria sibi facta in parabasi Vesparum[15] apud spectatores questus est. Idem facit in parabasi rescripta Nubium[16].

Notae recensere

  1. Quod argumenta antiqua testantur et ipse Aristophanes in parabasi repulsam anni 423 memorabat (versus 523-526).
  2. Versu 367 Socrates aitː Ποῖος Ζεύς ; Οὐ μὴ ληρήσεις. Οὐδ᾿ ἐστὶ Ζεύς = "Qualem Iovem? Ne ineptias dixerisː non est Iuppiter." Vide etiam versus 423-6 et 817-831.
  3. Versus 98-99ː Οὗτοι διδάσκουσ᾿, ἀργύριον ἤν τις διδῷ, λέγοντα νικᾶν καὶ δίκαια κἄδικα. Et 112-115ː Εἶναι παρ᾿ αὐτοῖς φασὶν ἄμφω τὼ λόγω, τὸν κρείττον᾿, ὅστις ἐστί, καὶ τὸν ἥττονα. Τούτοιν τὸν ἕτερον τοῖν λόγοιν, τὸν ἥττονα, νικᾶν λέγοντά φασι τἀδικώτερα.
  4. Versus 60-72.
  5. Versus 365-411.
  6. Versus 345 et 385ː Ἀπὸ σαυτοῦ ᾿γώ σε διδάξω.
  7. Versus 355.
  8. Versus 365ː Αὗται γάρ τοι μόναι εἰσὶ θεαί, τἄλλα δὲ πάντ᾿ ἐστὶ φλύαρος.
  9. Versus 423/4ː Ἄλλο τι δῆτ᾿ οὐ νομιεῖς ἤδη θεὸν οὐδένα πλὴν ἅπερ ἡμεῖς, // τὸ Χάος τουτὶ καὶ τὰς Νεφέλας καὶ τὴν Γλῶτταν, τρία ταυτί ;
  10. Graece δίκαιος λόγος quod fortasse rectius interpretatus sis "recta oratio" nisi "recta ratio" etiam melius sit.
  11. 961-1104
  12. Sic Stephanus Berglerus dramatis personas reddit.
  13. Versus 503-4.
  14. Graeceː καὶ ταύτην σοφώτατ᾿ ἔχειν τῶν ἐμῶν κωμῳδιῶν ... ἣ παρέσχε μοι ἔργον πλεῖστον· Cf Vespae 1046/7ː ὄμνυσιν τὸν Διόνυσον μὴ πώποτ᾽ ἀμείνον᾽ ἔπη τούτων κωμῳδικὰ μηδέν᾽ ἀκοῦσαι.
  15. 1043-1050.
  16. 520-526.

Editiones et commentarii recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nubes spectant.
  • Nubes apud Perseum (Graece, Anglice)
  • The Clouds apud GreekMythology.com