Nowotaniec est vicus Poloniae (14441946 oppidum) terra et districtus Sanocensis, ad flumen Pella sita. Nomen Germanicum oppidi fuit Lobetanz.

Wikidata Nowotaniec
Res apud Vicidata repertae:
Nowotaniec: insigne
Nowotaniec: insigne
Civitas: Polonia
Locus: 49°30′42″N 22°2′11″E
Numerus incolarum: 425
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Gestio

Procuratio superior: Gmina Bukowsko
Ecclesia Sancti Nicolaus. Aedes ecclesiae cum turri campanili sive campanario et sepulcreto in Nowotaniec

Anno 2004, Nowotaniec circa 430 incolae habitabant. Nowotaniec posita in regione pedemontio, loco prope iugum Bescidi montis, per viam, quae ex comitatibus Zemplin ad Sanocum ducit.

Res gestae recensere

Quando hic locus iura oppidi acquisiverit, non constat. Creditur ab origine colonia teutonica fuisse, a situs amoenitate Brozow, vel Lobetans nuncupata, a Casimiro M. Reg. Pol.? huc deducta. Videtur antiquitus dicta fuisse Lobetans, saltem in documento fundationis ecclesiae in Humniska ex anno 1409 inter testes praesentes occurrit Petrus haeres de Lobetans, quod nomen corrupta vulgi pronuntiatione in Nebetanz, et inde in Nowytaniec deflexum fuisse non prorsus improbabilis videtur conjectura.[1] De prima locatione oppidi iuris magdeburgensis anno 1444 facta esse putatur. Parochiam fundavit anno 1462 Joannes Bal, dapifer Sanocensis. Saeculo sexto decimo, haeres loci, Hieronymus de Stano homo acatholicus, ecclesiam suae sectae attribuit, que tamen 1613. Catholicis reddita est, etsi familia de Stano et porro sacris Reformatorum adhaeresceret. Visitatio Eppi.? Dönhoff de anno 1699 haec habet "E regione Ecclesiae est Castellum Alexandri Stano, ex adverso fanum haereticorum muratum"[2]. Ecclesia lapiea, quae nunc est, aedificata est impensis generosi Bukowski, praefecti excubiarum regni Pol., consecrata 1745 per Eppi.? Sierakowski sub tit.? S. Nicolai Eppi.? In ambitu Parochiae fuit arx Zboiska in qua Capella sub T. S. Annae 1529 per Petrum Herburt Odnowski Palatin. Cracov. fundata.

Tempore belli mundani secundi villa dissoluta et expulsa a Ukrainis. De villa oritur legatus ad comitia in Toplovka et Maizières-lès-Metz.

  Vide Nowotaniec apud Vicifontem.

Ecclesia Catholica recensere

Nowotaniec est sedes parochiae Decanatis Sanocensis, Dioecesis ritus latini Premisliensis ab anno 1462. In Nowotaniec ecclesia lignea sancti Nicolai fundata est iam anno 1424 a Mathias Niger de Boyska zupparius salis de Tirawa. Saeculo sexto decimo, dominus loci (de Stano) novo-evangelicus ecclesiam profanavit, qua occasione etiam dotem cum privilegis amisisse creditur. Dominante haeresi Catholici in Capella opp.? Nowotaniec devotionem peragebant. Anno 1613 parochus Novotaniensis Dissidentes decreto tribunalis Lublinensis ad restitutionem ecclesiae et dotis eius adegit. Anno 1738, post incendium ecclesiae ligneae, novum templum aedificatum est. Anno 1745 episcopus premisliensis Venceslaus Hieronymus de Bogusławice Sierakowski illam consecravit.

In loco Par.? N. A. c.? 400, incorp.? pp. Nadolany & Nagórzany adj. 800. Off. post.? Bukowsko.

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nowotaniec spectant.

Filli? filiaeque Novotanensis recensere

  • Mathias Bal de Nowothaniecz; castellanus Sanocensis, 1501 [3]
  • Petrus Bal; vicarius generalis in spiritaulibus premislensis[4],
  • Michael Bal; de Russiae vicarius generalis provinciae Poloniae OM; predicator vir doctus,
  • Anastasius Pankiewicz OFM, Beatus Frater Anastasius. Est Beatificatus a Papa Ioanne Paulo II anno 2002.

Antiquum oppidi nomen recensere

Ex hacce mentione apparet oppidum Nowotaniec antiquum suum nomen mutavisse, posteriorique tempore Lobetans, Lubotaniec sive Lubotaniecz appellari coeptum esse.

  • Lobetans, 1409
  • genannt villa Brzozowa alias Lobetancz in terra sanocensis, 1419
  • Lubetancz, Lobedanc, 1424
  • supper oppido toto Nowothanecz et suburbis, 1446
  • Nowothanyecz cum supperiori suburbio, 1486

Notae recensere

  1. Op. cit. "villam suam Brozow alias Lubothancze" [in:] Acta terrestria et castrensia. 25 II 1444.
  2. Op. cit. "in oppido Nowotaniec, ubi patronus Generosus de Stano dapifer sanocensis, diaconus vero Czamer peragit sacra" [in:] Józef.? Łukasiewicz. Dzieje kościołów wyznania helweckiego w dawnej Małej Polsce, 1852, p. 386.
  3. Matricularum Regni Poloniae summaria p. 166.; Codex diplomaticus Poloniae quo continentur privilegia regum Poloniae. ed. 1847., p. 357, 333, 356
  4. Acta terrestria et castrensia, vulgo AGZ, 1485 t. VIII, p.109