Nova Roma est societas dicata studio ac restitutioni antiquae culturae Romanae. A fabulosa origine 753 ACN usque ad 330 AD, cum sedes Imperi et auctoritatis esse desierit, Roma regula fuit fundamentaque posuit modernae Occidentalis civilizationis, totumque orbem terrarum ad humanitatem excoluit, cuius rei causa Nova Roma necessarium ducit hoc divinum munus vivum servare.

Vexillum Novae Romae, cum coloribus et signis Imperi Romani.
Societas reconstructiva historica Nova Roma reconstruit caerimoniam religiosam Romanam Aquinci (hodie Budapestinum), anno 2008.

Condita 2750 annos post ipsam Urbem Aeternam, Nova Roma illa aurea tempora instaurare cupit. Sed ubi antiqui Romani voluntatem suam ferro legionibusque imposuerint, Novi Romani eundem exitum scientiis promovendis prolatoque virtutum exemplo petunt.

Magni quoque momenti Novae Romae est modus vivendi Romanus, restitutio universa omnium aliarum culturae Romanae partium, a coquina usque ad litteras, philosophiam, ius antiquum, artesque. Reconstructio historica pars magni momenti est Novae Romae activitatis. Fundamentum Romanae culturae quod Nova Roma vult resuscitare sunt Romanae virtutes, quae dicuntur. Hae virtutes parvae urbi Tiberis ad ripas sitae animi corporisque vires dederunt ut magnam orbis terrarum partem regeret, quae tamen virtutes acriter desiderantur in nostra praesenti hominum societate. Fundamentum quoque Romanae culturae in Nova Roma est lingua Latina fovenda, una lingua qua umquam sunt maxima universaque fide illae virtutes illaque cultura positae verbis. Romanam fovendo culturam vivumque Romanorum usum linguae Nova Roma fovet regenerandam Occidentalem societatem, ut artes colendo Romanorum plenius intellegantur ipsius culturae Occidentalis origines.

Nexus interni

Nexus externi recensere