Nossis (Graece Νοσσίς; Locrorum Epizephyrorum nata in extremo saeculo quarto a.C.n.) fuit poetria Graeca antiqua quae epigrammata pepigit. Meleager Gadarensis, in anthologia Corona, eam nominavit inter maximos Graecos lyricorum scriptores; Antipater Thessalonicensis poeta de Nosside una cum Anyta mentionem fecit inter poetrias Musarum ipsarum aemulas [1].

Nobili genere nata, sane vitam suam in thiaso Aphroditi sacrato gessit, non aliter a Sappho; nam in claro epigrammate ipsa Nossis quendam nexum cum poetria Lesbia ostendit:

Ὢ ξεῖν', εἰ τύ γε πλεῖς ποτὶ καλλίχορον Μιτυλάναν
τᾶν Σαπφοῦς χαρίτων ἄνθος ἐναυσαμέναν,
εἰπεῖν, ὡς Μούσαισι φίλαν τήνᾳ τε Λοκρὶς γᾶ
τίκτε μ' ἴσαν χὤς μοι τοὔνομα Νοσσίς, ἲθι.
Peregrine, si vela dirigis in Mitylenas venustas choreis,
in quibus Sapphūs flos erupit suavitatis,
dic me Musis gratam mihique terram Locrensem
matrem fuisse; mihi nomen est Nossis, ii nunc.[2]

Ex omnibus scriptis nobis tantum pervenerunt duodecim epigrammata[3] quae servantur in Anthologia Palatina. Argumenta praecipua sunt de amore, maximo vitae dono; de rebus civilibus et militaribus Brutii antiqui; de gravitate poesis.

Notae recensere

  1. Anthologia Palatina IX, 26.
  2. Anthologia Palatina VII, 718; Latine reddidit usor Vicipaedianus.
  3. Anthologia Palatina V, 170; VI, 132, 265, 273, 275, 353, 354; VII, 414, 718; IX, 332, 604, 605.

Bibliographia recensere

  • H. Beckby, Anthologia Graeca, Monaci, 1966.

Nexus interni