Norden est oppidum circuli Aurich in Frisia Orientali atque in Saxonia Inferiore situm. Ad Norden oppidum partes Bargebur, Leybuchtpolder, Neuwesteel, Norddeich (ad annum 1972 "Lintelermarsch" nominata), Ostermarsch, Süderneuland I, Süderneuland II, Tidofeld, Westermarsch I atque Westermarsch II. pertinent.

Wikidata Norden
Res apud Vicidata repertae:
Norden: insigne
Norden: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°35′48″N 7°12′20″E
Numerus incolarum: 25 179
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
http://www.norden.de/ Situs interretialis
Nomen officiale: Norden

Gestio

Procuratio superior: Aurich, Aurich

Geographia

Superficies: 106.32 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Pasewalk, Bradford on Avon

Tabula aut despectus

Norden: situs
Norden: situs
Aedificia "Tres sorores" ad forum Norden
Domus veterrima oppidi Norden

Historia recensere

Anno 1255 oppidum primo in actis descriptum est, sed certe diu antea conditum est. Postea ad Frisiae Orientalis ducatum pertinuit, tum annis 1744 ad 1806 ad Borussiam, deinde ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Norden Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Norden caput novi Circuli eiusdem nominis factum est. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Anno 1972 vici supra dicti cum Norden coniuncti sunt. Anno 1977 circulus Norden dissolutum et oppidum pars circuli Aurich factum est.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Norden spectant.