Apud auctores Graecos et Latinos antiquos Ninus fuit rex mythicus Assyriorum. Ita a scriptore Ctesia, eius "inventore" circa 400 a.C.n.[1], paene usque ad cuneiformem scripturam nono decimo saeculo interpretatam maritus Semiramidis, conditor urbis Ninivae et imperii Assyriorum habebatur. Utrum narrationem eiusdem generis iam in Perside divulgatam receperit Ctesias an omnia de suo excogitarit incertum est.

Numisma ficticium Nini regis in Promptuatrio Iconum Guglielmi Rovilli anno 1553 publicatum.

De nomine recensere

Scripta cuneiformia nomen simile non tradiderunt. Ut Graecis mythographis mos erat, nomen velut eponymus a nomine urbis Ninuae ducitur. Putabant enim reges antiquos ut Seleucidas postea urbium conditores fuisse quibus nomen suum imponebant. Unde colligebant Ninum quendam necessario olim fuisse. Filius Beli dicebatur, qui summus deus apud Syrios erat (Belus accadice dominum valet) ita ut Iovem eum appellarit Diodorus[2].

De rebus gestis recensere

In Ctesiae historiis a Diodoro traditis Ninus prototypus magnorum imperatorum erat qui Asiam subegerunt, Cyri II et Alexandri Magni, ut cui nec Asia Minor, nec Persis nec Syria nec Aegyptus resistere potuerunt. Cum oppidum in Bactria oppugnaret nec capere potuisset strategemate a femina Semiramide nomine excogitato adiutus est. Cuius amore captus maritum eius qui divortium facere nolebat ad voluntariam necem impulit. Sic Semiramidem matrimonio sibi coniunxit, e qua filium Ninyam genuit qui post matrem regnavit. Deinde magnificam urbem Ninivam aedificari iussit quae caput imperii fieret (re vera Niniva septimo saeculo ineunte tantum caput Assyriorum imperii facta est ; antiquitus Assur urbs sacra regum Assyriorum erat). Mortuo Nino Semiramis successit quam Babylonem condidisse volebat Ctesias.

Quae omnia longissime a veritate historica aberrabant ; nam imperium neoassyrium tum cum latissime patuit Asiam Minorem non comprehendebat nec ad orientem versus Bactrianae aut flumini Indo appropinquabat. Secundum Ctesian 1360 anni fuerunt[3] inter Semiramidem et Ninivam a Medis eversam, quod ad tempus primi regni Accadici Sargonis nos reduceret, qui tertio millenario exeunte totam Mesopotamiam subegit. Tum re vera Babylon nondum erat et civitates Sumericae in Mesopotamia meridionali florebant, ut apud Diodorum/Ctesian legimus[4]. An Medi et Persae tam remoti temporis memoriam aliquam servassent quam Ctesiae tradere potuerint dubium est. Certe Graeci Orientem ad imaginem Persarum imperii semper fuisse putabant fortasse quia Persae eis persuadere voluerunt sese heredes legitimos in Asia victorum Assyriorum esse.

De mythistoria posteriore recensere

Eius amores cum Semiramide in Nini mythistoria narrabantur, cuius tria fragmenta papyracea reperta sunt. Heroes huius mythistoriae timidi adulescentes adhuc erant, non feroces bellatores et superbi imperatores quos historici Graeci depinxerunt.

In artibus modernis recensere

In melodramate tragico Ioachimi Rossini "Semiramide" inscripto (1823) larva Nini ab uxore Semiramide et eius amante Assur veneno interempti e sepulchro surgens a filio Arsace/Ninia sacrificium exigit (ac re vera paulo post Ninias matrem occidit velut Manibus patris litans). Argumentum huius fabulae a Voltarii tragoedia Semiramis (1748) duxit. Certe unum e maximis operibus Ioachimi Rossini habetur quoad musicam pertinet.

Notae recensere

  1. Nomen iam apud Herodotum (I.7) legitur qui nihil aliud de eo tradebat nisi quod pronepos Herculis fuisset et filius Beli et pater Agronis qui primus ex ea stirpe in Lydia regnavit.
  2. II.8-9.
  3. Diodorus II.17. Cf Iustinum I.2. 2015 a.C.n. secundum Orosium.
  4. Diodorus Siculus II.3

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere