Nicolaus Theodori filius Fëdorov (Russice Николай Фёдорович Фёдоров, tr. Nikolaj Fëdorovič Fëdorov; natus die 26 Maii [7 Iunii] 1829 in pago Ključi tunc gubernii Tamboviensis et nunc regionis Resaniensis, mortuus die 15 [28] Decembris 1903 Moscuae) fuit bibliothecarius et philosophus Russicus Christianus Orthodoxus.

Wikidata Nicolaus Fëdorov
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Fëdorov: imago
Nicolaus Fëdorov: imago
Nativitas: 26 Maii 1829; Klyuchi
Obitus: 15 Decembris 1903; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Pavel Gagarin;

Vita et opera recensere

Nicolaus Fëdorov, filius illegitimus ducis Pauli Ioannis filii Gagarin, Tamboviae in gymnasio et Odessae in facultate iuridica Lycaei Richelieu educatus, initio in variis urbibus Russiae Europaeae ut magister historiae geographiaeque, et dein Moscuae ut bibliothecarius favebat operi. Vitam asceticam traxit, proprietatem quamlibet (intellectualem quoque) peccatum esse putans.

Fuit unis e conditoribus philosophiae cosmismi Russici. Putabat homines mortuos auxilio scientiae revivandos, et planetas alias ad usum inhabitandi illorum tradendas esse. Opinione eius, radix immortalitatis humanae futurae et transhumanismi Trinitas est.

Bibliographia recensere

  • Семёнова С. Г. Философ будущего века. Николай Фёдоров. Moscuae: Пашков дом, 2004.
  • Семёнова С. Г. Николай Фёдоров: Творчество жизни. Moscuae: Советский писатель, 1990.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Internet Encyclopedia of Philosophy • Store norske leksikon
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!