Nialus Gaiman (Anglice Neil), natus die 10 Novembris 1960, est scriptor Anglicus, qui multos libros, pelliculas, libros nubeculatos, et fabellas scripsit. Opus eius praemia meruit, et scriptor primus est qui praemia et Carnegie et Newbury pro eodem opere accepit.

Nialus Gaiman, a.C.n. 2004.
Gaiman cum duobus canibus pastoralibus candidis habitat.

Gaiman natus est in Portu Adurni a parentibus Iudaicis nomine David et Sheila Gaiman a.C.n. 1960. Duas sorores habet. Parentes eius Scientologiae operam dabant, sed Gaiman ipse negat se Scientologistam esse. Quattuor annos natus legere potuit, et iuvenis Dominum Anulorum saepe legebat. Orientali Grinstead habitabat multos annos antequam Minneapolim migravit quo propinquius familiae uxoris primae suae esset. Nomen uxori Maria McGrath erat. In matrimonium eam duxit a.C.n. 1985 et tres liberos genuerunt.

Cantrix Tori Amos multos annos est amica eius. Opera alterius, de alterius operibus saepe loquuntur.

Nunc maritus est Amandae Palmer, quae est citharoeda.

Opera selecta recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nialum Gaiman spectant.