Nguyễn Xuân Phúc (in pago Quế Sơn(en) provinciae Quảng Nam natus die 20 Iulii 1954) est politicus Vietnamiae.

Wikidata Nguyễn Xuân Phúc
Res apud Vicidata repertae:
Nguyễn Xuân Phúc: imago
Nguyễn Xuân Phúc: imago
Nativitas: 20 Iulii 1954; Quế Sơn
Patria: Vietnamia

Familia

Coniunx: Tran Thi Nguyet Thu

Filius politici qui Hanoi in urbe laborabat, Nguyễn Xuân Phúc in oppido nativo educatus est cum matre et sorore, quae autem ambae bello mox interfectae sunt. Ergo annum agens tredecimum a patris amicis e Vietnamia Meridionali ereptus est. Deinde Hanoi incola universitatem Oeconomiae Nationalis et academiam Administrationis Publicae frequentavit.

Ab anno 1978 apud regimen provinciae nativae Quảng Nam operam dedit. Minister iuxta tabularium regiminis a die 2 Augusti 2007, primus minister vicarius a die 2 Augusti 2011, primus minister Vietnamiae a die 7 Aprilis 2016 meruit. Die 5 Aprilis 2021 praeses factus est; ab officio die 18 Ianuarii 2023 recedit. Inculpatum esse dicitur aere alieno a se aut ministris suis accepto dum primus minister functus est.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

 
Nguyễn Xuân Phúc (media imagine) inter collegas die 29 Septembris 2016 cum principibus Philippinarum colloquens
  Lexica biographica:  Treccani
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nguyễn Xuân Phúc spectant.
Primi ministri Vietnamiae