Neoforum Siculorum (Dacoromanice: Târgu Secuiesc, Theodisce: Szekler Neumarkt; Hungarice: Kézdivásárhely) est urbs Transsilvaniae (in Romania) et municipium 18.491 incolarum (anno 2011). Ad Terram Siculorum atque circulum Covasnam pertinet. Etiam vicus Lunga pars urbis est.

Wikidata Neoforum Siculorum
Res apud Vicidata repertae:
Neoforum Siculorum: insigne
Neoforum Siculorum: insigne
Civitas: Romania
Locus: 46°0′0″N 26°8′15″E
Numerus incolarum: 16 243
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Târgu Secuiesc

Gestio

Praefectus: Tiberiu Bokor
Procuratio superior: Covasna

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Kisvárda, Nagyatád, Hatvan

Tabula aut despectus

Neoforum Siculorum: situs
Neoforum Siculorum: situs
Curia urbis Neofori Siculorum
Neoforum Siculorum in circulo Covasna

Historia recensere

Anno 1407 oppidum nomine Torjawasara primo in actis descriptum est. Regio ad annum 1918 ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit, deinde ad Romaniam, annis 1940 - 1944 iterum pars Regni Hungariae fuit et tum ad Romaniam rediit. Tamen etiam hodie maxima pars incolarum Hungarici sunt, qui hic Siculi nominantur.

Incolae recensere

Anno 2011 hic 18.491 homines habitabant, inter eos 1.293 Dacoromanorum, 16.292 Hungarorum, 280 Zingarorum atque 29 Germani.[1]

Incolae Noti recensere

Communium coniunctiones recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Neoforum Siculorum spectant.


Notae recensere