Nectar (Graece νέκταρ) in mythologia Graeca fuit potio[1] (vel secundum nonnullos cibus)[2] deorum immortalium. Ut apud Homerum legimus, nectar colore rubro esse creditum est.[3]

Imago aevi recentioris: "Epulum deorum" ab Ioanne Bellino inceptum, a Titiano confectum (Pinacotheca Nationalis Vasingtoniae)

Vide etiam paginam discretivam: Nectar (discretiva)

Ambrosia in eadem mythologia fuit cibus deorum (sed apud alios potio). Nectar caelestibus erat causa et pignus immortalitatis.

Notae recensere

  1. Homerus, Ilias 4.3, 19.38-39, 347-348, Odyssea 5.93 etc.
  2. Hesiodus, Theogonia 640; Archestratus, Hedypathia fr. 16 etc.
  3. Homerus, Hymnus in Apollinem 207: "χρυσέου ἐκ κρητῆρος ἀφύσσων νέκταρ ἐρυθρόν" ('aureo ex urceo hauriens nectar rubrum').

Bibliographia recensere

  • Clay, Jenny Strauss, "Immortal and ageless forever" in Classical Journal vol. 77 (1981) pp. 112–117

Nexus interni

 

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!