Opinabile argumentum scientificum dicitur ne falsum quidem cum in sumptionibus certo falsis scitis condatur, aut in theoriis quae fieri non possint falsae, vel adhiberi ad rem quamlibet praedicendam.

Volfgangus Ernestus Pauli

Facta est locutio a Volfgango Pauli, physico mechanicae quanticae, pro alacribus perversae neglegentisque mentis contradictionibus notissimo (Shermer 2006), de quo Rudulfus Ernestus Peierls anno 1960 scripsit: "Amicus vulgatos iuvenis physici commentarios ei monstravit quos non esse magni momenti putavit, sed de quo eius opinionem volebat scire. Ille autem "Non modo est non rectum" maestus inquit, "sed ne falsum quidem" (Theodisce: Das ist nicht nur nicht richtig, es ist nicht einmal falsch). In scientia et philosophia, haec locutio nunc appellatur principium falsificabilitatis.

Significationes recensere

Argumenta "ne falsa quidem" bene sint formata, sed ratione de qualibet naturae re careant, sicut in sententia "Animae sunt immortales" (quia nomen animae non bene definitur), vel ea revera sint ineptiae, significatione carentes, sicut in nonnullis Time Cube ('Cubi Temporis') scriptionibus. In locutione "ne falsum quidem" inest notio quod etiam argumentum falsum sit melius.

Locutio "ne falsum quidem" saepe adhibetur ad pseudoscientiam scientiamve malam describendam, et fere habetur derogatio? (Burkeman 2005).

Locutio etiam significationem scientiae adquisivit quae est sincera et in hodierna doctrina scientifica condita, sed potest neque in praedictione adhiberi neque falsum fieri (Anglice: falsified). Tales coniecturae statuta artis praecepta non sequuntur, etiam si in lingua scientifica dicantur. "Ne falsum quidem" adeo ad partes theoriae superchordarum adhibetur quandoquidem ea theoria, quamquam in mathematica eleganti expressa, neque praedictiones neque examina hactenus praebet (Woit 2007).

Nexus interni

Bibliographia recensere