Naumburgum (Theodisce Naumburg) est urbs quae ad flumen Elbe (Eder) in Circulo Cassellensi in Hassia situm est. Die 31 Decembris 2020 incolas 5003 habuit.

Vetera Naumburgi interiora.

Historia recensere

Naumburgi prima mentio facta est anno 1170 in documento archiepiscopi Moguntini Christiani de Buch, ubi gravius Poppo Naumburgensis tamquam testis citatur. Anno 1207 homines sub praesidium burgi fugientes ibi habitationes sibi invenerunt. Anno 1260 privilegia urbana concessa sunt. Anno 1266 Popponis familiaris quidam, Widukind Naumburgensis oppidum et arcem cum Castello Weidelsburg Varnerio de Eppstein, archiepiscopo Moguntino, vendidit. Anno 1384 equites de Hertinghausen urbem tamquam pignus nacti sunt. Anno 1402 habemus oppidum muris fortibus circumdatum quo copiae Russorum atque Brunsvicorum facile repelli potuerunt. Anno 1544 gravii de Waldeck oppidum acceperunt ex manibus Moguntinis, quo facto breve Reformatio introducta est. Anno 1588, postquam urbs Moguntinis reddita est. doctrinae catholicae revigescebant. Anno 1626 autem dux Christianus Brunsvicensis regionem expugnavit unde arx ruinosa iacet. Anno 1684 incendium maximum saeviebat, quod vel ecclesiam detruxit. Anno 1692 reconstructiones feliciter continuabantur et terminabantur quibus burgi restantes lapides prostant. Anno 1802 saecularizatio urbem Hassiae subiecit. Anno 1904 linea ferriviaria Naumburger Kleinbahn viam ferratam rectam cum Cassella patefecit. Anno 1971 reformatio administrationis unionem communitatum Naumburg, Elbenberg, Altenstädt, Heimarshausen et Altendorf proposuit atque perfecit.

Cum urbe Hungarica Comara anno 1992 fraternitas specialis declarata est. Anno 1995 Naumburgum officialiter locus salubris in vestigiis Kneipp obtinebat, quae res anno 2007 renovata et aucta est. Ibi enim secundum methodos Sebastiani Kneipp homines curentur. Anno 2001 communitas Italica San Mauro di Pascoli Namburgensium proximitatem quaerebant.

Nexus externi recensere

 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!