Naturales quaestiones sunt opus Senecae, philosophi Romani, senectute iam premente scriptum. Dedicavit eas illi Lucilio Iuniori, cui etiam Epistulae morales et liber sive dialogus De providentia dicati sunt.

In his libris, philosophus magnam partem scientiarum, quas inspectione et investigatione aetas eius noverat, multa industria et diligentia et collegit et replicavit.

Hae quaestiones Senecae divisae sunt in septem libros.

Sed Seneca his libris non solum de rerum natura disseruit, immo saepe secundum consuetudinem suam praecepta philosophiae addidit. Iam praefationem composuit tamquam protrepticum ad philosophiam sc. sectae Stoicorum. Praeterea ad finem uniuscuiusque libri maledictum cuiusdam vitii atque opprobrium applicavit, velut de varia abusione variorum speculorum[2], de condemnendo mortis timore[3], de cenis contra naturam et hominum et piscium factis[4], de nive et glacie in luxuriam adhibita[5], de pravo usu ventorum[6], contra timorem mortis ad confirmationem animorum[7], de contemnenda levitate[8].

Notae recensere

  1. id est; meteoroides, halos, optica aeris et parhelium. Enumerans inscriptiones, quibus indicantur, quae in singulis voluminibus aguntur, sequor editionem Seneca, Naturales quaestiones, Naturwissenschaftliche Untersuchungen Lateinisch / Deutsch. Übersetzt und herausgegeben von Otto und Eva Schönberger. Stuttgart (Philipp Reclam) 1998. = Universal-Bibliothek Nr. 9644. ISBN 3-15-009644-8
  2. 1,16
  3. 2,59
  4. 3,17-19
  5. 4,12f
  6. 5,18
  7. 6,32
  8. 7,30ff

Nexus externi recensere