National Hockey League sive NHL (Francogallice Ligue nationale de hockey; Latine 'Foedus alsulegiae glacialis nationale') est foedus anniversarium, ubi turmae Civitatum Foederatarum et Canadae alsulegià glaciali de victoria certant.

Stanley Cup, in quo nomina victorum seriei NHL inscribuntur.
Los Angeles King et Calgary Flames turmae anno 2005 inter se certant.

Hoc tempore seriei insunt triginta turmae, quarum septem sunt Canadienses, viginti tres ex Civitatibus Foederatis. Turmae in bina colloquia (Anglice conference) digeruntur, in Colloquio Orientali, cui sedecim turmae, et Colloquio Occidentali, cui autem quattuordecim turmae sunt. Quae porro dividuntur in binas partes (Anglice division), ex quibus in colloquio orientali octonae, atque in colloquio occidentali septenae turmae sunt.

Foedus conditum est anno 1917, ubi tantum quinque turmae de victoria certabant. Turma prosperatissima omnium temporum est Montreal Canadiens, quae omnes viginti quattuor victorias reportavit.

Turmae seriei recensere

Turmae Canadienses recensere

Turmae Civitatum Foederatarum recensere

Nexus externi recensere