Nathan Hale (6 Iunii 175522 Septembris 1776) fuit miles in Exercitu Continentali per Bellum Rerum Novarum Americanum merens. Operam suam professus est ut intelligentiam militarem de academia militare Novi Eboraci conligeret, sed Britanni de eo capto supplicium suspensionis sumpserunt. Memoria publica retentus est ob eius verba ultima sub laqueum dicta: "Solum paenitet me habere unam vitam solam quam patriae amittam."[1][2] Hale, diutissime heros Americanus putatus, anno 1985 heros civitatis Connecticutae rite constitutus est.

Nathan Hale, effigies opinabilis. Pittacium cursuale Civitatum Foederatarum, 1925.
Nathan Hale, effigies opinabilis. Signum aeneum a Friederico Gulielmo MacMonnies factum (1890). Museum Brooklynense.
Signum Nathan Hale a Bela Lyon Pratt factum. Ante Turrim Tribuni Sicaginiensis.

Adnotationes recensere

  1. Anglice: "I only regret that I have but one life to give for my country."
  2. Crocker 2006:57.

Bibliographia recensere

Bibliographia addita recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nathan Hale spectant.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Nathan Hale spectant.