My Heart Will Go On est carmen a Iacobo Horner compositum et a Caelina Dion cantatum, editum anno 1997. Adhibitum est theme song Titanic pelliculae, quod significat id audiri in fine pelliculae et in praeconiis mercatoriis.

Primum Iacobus Horner carmen composuerat, cuius partes in pluribus actibus pelliculae sonarent, sed postea voluit id carmen integrum et cantatum fieri. Carmini fuit primo, ut ita dicamus, adversa fortuna: nec enim Iacobus Cameron moderator pelliculae tale carmen volebat, nec Caelinae Dion, cum musicen carminis audisset, id edi placuit. Marito autem Caelinae, ut id caneret, suadere contigit, et paulatim Iacobo Cameron quoque persuasum fiebat tale carmen pelliculae prodesse. Factum est denique notissimum carmen Dion, atque nullum singularem homines anno 1998 plus quam id emerunt.