Museum historiae naturalis Erfordiense

Museum historiae naturalis (Theodisce: Naturkundemuseum Erfurt) media in urbe Erfordia invenitur in aedificio anno 1527 constructo. Quae aedes olim ad isatidem tinctoriam deponendam serviebant. Annos 27 museum alibi fuit, antequam mense Martio 1995 sollemniter reinauguraretur. Annis a 1922 ad 1968 in Domo ad salpam fuerat, ubi nunc Museum municipale Erfordiae est. Annis 1970 intentio fuit musei collocandi in casa Zum gekrönten Löwen und kleinen Wachsberg, ubi sunt hodie scaenae satiricae Das Lachgeschoß.

Musei introitus

Collectiones recensere

Museo est collectio perpetua historiam naturalem arborum, camporum, urbis monstrans et explicans necnon collectio de geologica historia Thuringiae omnis. Pater musei consideretur Otho Rapp (1878-1953). Praeterea sunt exhibitiones speciales, ad quas res e propriis depositoriis cerptae plerumque sufficiuntur. Museo sunt adhuc collectiones in rebus botanicis, zoologicis, palaeontologicis, mineralogicis - quarum valde multa a Godehardo Schwethelm (1899-1992) conflata erant. Hugonis Jung Arnstadiensis collectiones quoque magni momenti esse constat.

Quercus et arca Noë recensere

In vestibulo quercus robur 350 annorum est, cuius radices iam in pedeplanis cernuntur et vertex modo in tabulato summo. Arbor metra 14 alta est et truncus diametrum unuis metri habet. Anno 1991 arbor in silva Steigerwald Erfordiensi caesa est. Captantissima autem est sic dicta Arca Noë in cella, ubi in navigio vacillanti bestiae variae stant. Hoc etiam biodiversitas mundana monstretur.

Munera publica recensere

Scopi curatorum musealium ecce: exploratio scientifica, educatio, collectionum cura, dispositio conventuum doctorum. Bibliotheca specialis voluminum plus quam 15 milia habet et periodicorum plus quam mille. Commentariorum multi acquisti sunt mutatione propriorum commentariorum facta.

Nexus externi recensere

  Lege Μουσεῖον_φυσικῆς_ἱστορίας_(Ἐρφούρτη) ("Museum historiae naturalis Erfordiense") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam