Mord mit Aussicht (latine caedes cum praevista) series televisionis Germanica coetu Pro confecta est. Die 7 Ianuarii 2008 primum distributa ludens pelliculas criminum classicas imitat. Fabulae summam personam Caroline Peters scaenica agit.

Caroline Peters, quae agit Sophian Haasem
Bjarne Mädel, qui agit Dietmarum Schäfferem
Meike Droste, quae agit Bärbelam Schmiedem
Kallmuth vicus, qui multos prospectos seriei dat

Actio recensere

Sophie Haas biocolyta Colonia Agrippina oppido exspectans fieri rector commissionis caedium Coloniae Agrippinae movitur in Eiflae locum Hengasch (Germanice onomatopoeticus pro puga pendens). Ibi cognoscit biocolytas Dietmarum Schäfferem atque Bärbelam Schmiedem, qui sub Hanso Zielonka decessore Sophias Haasis solum lente laborare debuerant. Bärbel Schmied solet exclamare Nee, ne? (latine Non verum, an?), Dietmar Schäffer saepe dicit desperationis verba Mann, Mann, Mann (latine vir, vir, vir).[1] Heike uxor huius perpetuo turbat studia officiala et cognoscere res secretas vult. Sophia oblatum ad Coloniam Agrippinam redire hoc recusat quia in Hengasche pater Sophias mox domum emerat et post infarctum cordis eius Sophie eum ibi non solum destituere vult.[2][3]

Causae mirae recensere

Multae causae occupant vitae vigilorum Hengaschis. Iuxta causas caedis hae erant: Causae primae Sophias Haasis sunt verberatio recens et furtus humi et personae deicerentes boves et deesse sexennius comarchi.[2][4] In narratiuncula tertia musico clavilis digitus minimus amputatur.[5] In narratiuncula quinta Sophie Haas atque Bärbel Schmied denuntiantur capiunturque in silva alta.[6] Posterius aliquis in nunnullis domis abstrudit machinas cinematographicas, ut demonstrare possit maritum suum concumbere in lectis alienis.[7] In parte secunda exempli gratia pumiliones artificiosae attonant[8] aut sucus frugum inficitur[9]. Mox etiam vir interficitur, cum cui Sophie Haas noctem ultimam degerat.[10] In narratiuncula proxima Sophie Haas et Dietmar Schäffer in campo tentorio latenter percontrantur mercatorem drogarum non legitimarum.[11]

Productio recensere

Marie Reiners seriem invenit ipsa parumper in Eifla vivere coacta. Inquit se sensisse ut Sophie Haas, quae primum numquam manere vult, sed tum incipit tolerare amareque homines Hengasche.[12] Producta est series primum potissimum in Kallmuthe in Eifla, postero saepe in locis non in Eifla sitis. Multae scenae etiam in Rure Montuoso praelusae sunt ut Aubach taberna. Domus biocolytarum primum in Kallmuthe situs est, in parte secunda in Bornheim-Hemmeriche.[13] Series temptata fuit pro sex narratiunculas primum distributas anno 2008. Post rumorem bonum septem narratiunculae plus formatae sunt.[1] Anno 2012 pars secunda includens 13 narratiunculas praesentata est illoque anno secundam bonam efficacitatem conficit. A Iunio 2013 currunt labores partis tertiae, quae praesentabitur autumno anni 2014.[14] Narratiunculae partis primae secundaeque in linguam Italianam synchronatae et in canale Rai 1 sub nomine Homicide Hills – Un Commissario in campagna praesentatae sunt.[15]

Scaenici et partes recensere

Hic scaenici prodeunt in ha serie:

Scaenicus Nomen partium Descriptio partium Narratiunculae (Anni)
Caroline Peters Sophie Haas Biocolyta criminum summa mittitur a Colonia ad Hengasch in Eifla, quod ei omnino non placet.[2] Solet percontrari valde investigans, exempli gratia sub nomine falso in campo tentorio. Nuptiae cum Jocheno Kauthe iam coeptae interruperunt, quia magistrata officialis ut scelesta revelatur, post quod Jochen Kauth finit amores cum Sophia.[14] 1- (2008-)
Bjarne Mädel Dietmar Schäffer Biocolyta benignus et placidus Hengasche est. Semper animum attenditur per Heikam uxorem suam,[16] quae velut non probat Dietmarum oblivisci anniversarium nuptiarum.[17] Interdum Dietmar Schäffer incipit percontrari cum praeiudiciis[7] vel ipse devenit in suspicione criminis.[18] Ei valde placet notare delicta velocitatis.[19] 1-39 (2008-2014)
Meike Droste Bärbel Schmied Etiam ea biocolyta Hengasche est; ibi scholam visitavit et fere unumquemque e ho loco cognoscit.[20] Primum Mathildam peragrantem cognoscit et alia aliam adamat, priusquam Mathilde progredi debet.[7] Iuvenis postremo amatus ut fur detegitur.[18] Bärbel Schmied Dietmaro Schäfferi familiariter utitur.[21] 1- (2008-)
Petra Kleinert Heike Schäffer Plus quam 17 annos uxor Dietmari Schäfferis est, quem iterum atque iterum dominat. Saepe adest in loco laboris biocolytarum, quod Sophie Haas improbat, etsi interdum Heike res pro solvendo causas importantas cognoscit,[22] quia valde curiosa est et ita etiam nunnulla secreta cognoscit. Multam operam dat in coetu matronarum ruris.[23] 1- (2008-)
Hans Peter Hallwachs Dr. Hannes Haas Pater Sophias et medicus emeritus est. Mox post mittendum Sophian a Colonia is adhuc redit. Serus infarctum cordis habet et Sophie revertit ad Hengasch, ne solus vivat. Praeter Danuta puella Polonica arcessitur, ut curet Hannem; in amores eunt.[24] 1- (2008-)
Arnd Klawitter Dr. Jochen Kauth Medicus animalis Hengasche est, qui aliquotiens in amoribus Sophia est.[25] 3- (2008-)
Michael Hanemann Hans Zielonka Decessor Sophias ut biocolyta summus est et saepe contra eam agit.[2] 1- (2008-)
Max Gertsch Andreas Zielonka Filius Hansi Zielonkae biocolyta Confluentibus et compluriens in amoribus Sophia est.[26] 4-6, 13- (2008-)
Patrick Heyn Dr. Arndt Bechermann Gynaecologus atque medicus necessitatis subitae Hengasche est, qui fere semper infarcti cordis diagnoses dat.[27] 2- (2008-)
Kulla Jossifidis Domina Ziegler Anus quieta est, quae ubique in accidentibus publicis adest.[22] 1- (2008-)
Friederike Frerichs Domina Runkelbach Mercator victualiorum Hengasche est.[7] 10- (2010-)
Felix Vörtler Arthur Brandt Vigil ignis Hengasche est.[28] 1- (2008-)
Fritz Roth Herbert Winnen Agricola suum est, qui usus est medicinam, ut sues citius crescant.[29] 3- (2008-)
Heiko Pinkowski non nominatum Pathologicus Colonia Agrippina oppido est. 11- (2010-)
Michael Wittenborn Paul Schönfelder Hortulanus etiam drogarum non legitimarum est.[19] 17- (2012-)
Julia Schmitt Lydia Aubach Ministra Aubachis tabernae est.[30] 14- (2012-)
Karina Krawczyk Danuta Cultrix Polonica Dr. Hannei Haasis post infarctum cordis eiusdem est breviterque sua concubina.[24] 15- (2012-)
Johann von Bülow Jan Schulte Candidatus offici comarchi, postea comarchus in Hengasche est.[14] 27- (2014-)
Carmen-Maja Antoni Irmtraud Mater Dietmari Schäfferis est, quae inannuntiate commigrat in domum Schäfferum.[14] 27- (2014-)

Censura recensere

Nunnulla diaria Germana recensunt seriem ut sequitur:

Studere crimina in loco Eiflae Hengasche non laetitiam gignit. Sane inspectare Sophian Haasem patrare fatum suum in angello atrissimo Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae. Series Consortii institutionum radiodiffusionum publicarum Rei Publicae Foederalis Germaniae comoediam lenitatis celebrat.
– Patrick Bahners, FAZ.net[1]
Nonnumquam consilia scenae illustra tam cito sese consequuntur, ut vix liceat eos dignare, duntaxat non inter distributionem. Si exempli gratia biocolyta in veste officii excipit iactum monitionis collegae suae ore caperrato aureque clausum tento, praeclare absurdum est.
– Sven Felix Kellerhoff, welt.de[31]

Nota recensere

  1. 1.0 1.1 1.2 FAZ.net: Im Fernsehen: Mord mit Aussicht. Nee, ne? Mann, Mann! (videtum die 30 Decembris 2013)
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 daserste.de de narratiuncula 1 (videtum die 31 Decembris 2013)
  3. daserste.de de partibus Sophias Haasis (videtum die 31 Decembris 2013)
  4. nordbayern.de: Auf Mörderjagd in der tiefsten Provinz[nexus deficit] (videtum die 31 Decembris 2013)
  5. daserste.de de narratiuncula 3 (videtum die 31 Decembris 2013)
  6. daserste.de de narratiuncula 5 (videtum die 31 Decembris 2013)
  7. 7.0 7.1 7.2 7.3 daserste.de de narratiuncula 10 (videtum die 31 Decembris 2013)
  8. daserste.de de narratiuncula 15 (videtum die 31 Decembris 2013)
  9. daserste.de de narratiuncula 19 (videtum die 31 Decembris 2013)
  10. daserste.de de narratiuncula 22 (videtum die 31 Decembris 2013)
  11. daserste.de de narratiuncula 23 (videtum die 31 Decembris 2013)
  12. tvspielfilm.de: Tatort Eifel (videtum die 31 Decembris 2013)
  13. rundschau-online.de: Wie Hengasch zur Heimat wird[nexus deficit] (videtum die 31 Decembris 2013)
  14. 14.0 14.1 14.2 14.3 daserste.de: Drehstart für 3. Staffel der ARD-Krimiserie "Mord mit Aussicht" mit Caroline Peters. Sophie Haas ermittelt wieder! (videtum die 31 Decembris 2013)
  15. davidemaagio.it: Un Commissario in Campagna (videtum die 31 Decembris 2013)
  16. daserste.de de partibus Dietmari Schäfferis[nexus deficit] (videtum die 31 Decembris 2013)
  17. daserste.de de narratiuncula 9 (videtum die 31 Decembris 2013)
  18. 18.0 18.1 daserste.de de narratiuncula 24 (videtum die 31 Decembris 2013)
  19. 19.0 19.1 Narratiuncula 17 (RBB (televisio Germana), 5 Octobris 2013, 21:05)
  20. daserste.de de partibus Bärbelae Schmiedis (videtum die 31 Decembris 2013)
  21. daserste.de de narratiuncula 13 (videtum die 31 Decembris 2013)
  22. 22.0 22.1 Narratiuncula 8 (Einsfestival (televisio Germana), 22. Octobris 2013, 22:10)
  23. daserste.de de partibus Heikae Schäfferis (videtum die 31 Decembris 2013)
  24. 24.0 24.1 daserste.de de partibus Hannei Haasis (videtum die 31 Decembris 2013)
  25. daserste.de de narratiuncula 25 (videtum die 31 Decembris 2013)
  26. daserste.de de narratiuncula 4 (videtum die 31 Decembris 2013)
  27. daserste.de de narratiuncula 11 (videtum die 31 Decembris 2013)
  28. Narratiuncula 1 (NDR (televisio Germana), die 26 Octobris 2013, 21:45)
  29. Narratiuncula 3 (NDR (televisio Germana), die 2 Novembris 2013, 21:45)
  30. Narratiuncula 22 (HR (televisio Germana), die 17 Octobris 2013, 21:45)
  31. welt.de: Die Eifel - Deutschlands bester Tatort. Endlich läuft die neue Staffel der ARD-Serie "Mord mit Aussicht" (videtum die 30 Decembris 2013)