Monstrum lacus Nesae

fabulosa creatura

Monstrum lacus Nesae[1] (Scotice Gadelice Uilebheist Loch Nis,[2] Anglice Loch Ness Monster), Nessie et Niseag vulgo ex annis 1940 appellatum,[3] in cryptozoologia et gentiliciis moribus Scoticis est animal cryptidum, quod lacum Nesam in terris altis Scoticis habitare dicitur. Saepe magnum, collo longo unoque plurimisve gibberibus super superficiem aquae prominentibus describitur. Studium fidesque hominum in hoc animal ex anno 1933 variantur, cum primum in lucem prolatum esset. Eius proprietatum indicia sunt fabulosa tantum, photographematibus disputatis et responsis sonar non exceptis.

Monstrum Lacus Ness. Sculptura coniecturalis in Museo Nessie apud Drumnadrochit exhibitum
Tabula geographica regionis lacus Nesae
Lacus Nesa, opinabilis monstri domus

Eruditi scientifici, monstrum rem sine realibus fundamentis biologicis esse habentes, eius aspectus fraudes, effectus cogitationis desiderabilis, et res quotidianas false agnitas existimant.[4] Eius autem propositum binomen taxinomicum est Nessiteras rhombopteryx, quod litteras Anglicas monster hoax ('fraudem monstrosam') comprehendit.[5]

Adamnanus Hiensis primus de monstro quodam Nesae in vita Columbae narrat (cap, 28):

Alio quoque in tempore, cum vir beatus in Pictorum provincia per aliquot moraretur dies, necesse habuit fluvium transire Nesam: ad cujus cum accessisset ripam, alios ex accolis aspicit misellum humantes homunculum; quem, ut ipsi sepultores ferebant, quaedam paulo ante nantem aquatilis praeripiens bestia morsu momordit saevissimo: cujus miserum cadaver, sero licet, quidam in alno subvenientes porrectis praeripuere uncinis. Vir e contra beatus, haec audiens, praecipit ut aliquis ex comitibus enatans, caupallum, in altera stantem ripa, ad se navigando reducat. Quo sancti audito praedicabilis viri praecepto, Lugneus Mocumin, nihil moratus, obsecundans, depositis excepta vestimentis tunica, immittit se in aquas. Sed bellua, quae prius non tam satiata, quam in praedam accensa, in profundo fluminis latitabat, sentiens eo nante turbatam supra aquam, subito emergens, natatilis ad hominem in medio natantem alveo, cum ingenti fremitu, aperto cucurrit ore. Vir tum beauts videns, omnibus qui inerant, tam barbaris quam etiam fratribus, nimio terrore perculsis, cum salutare, sancta elevata manu, in vacuo aere crucis pinxisset signum, invocato Dei nomine, feroci imperavit bestiae dicens, Noles ultra progredi, nec hominem tangas; retro citius revertere. Tum vero bestia, hac Sancti audita voce, retrorsum, ac si funibus retraheretur, velociori recursu fugit tremefacta: quae prius Lugneo nanti eo usque appropinquavit, ut hominem inter et bestiam non amplius esset quam unius contuli longitudo.

Nexus interni recensere

Notae recensere

  1. Michaelis Hirschler De primo testimonio scripto ad monstrum lacūs Nesae pertinente, in: Tiro. Iocosa Iucunda Seria 61, 9/10 (2015), pp. 8–9. De nomine fluvii et lacus cf. Orbem Latinum et Adamnanum infra.
  2. Mac Farlane, Malcolm (1912). Am Faclair Beag. 43 Murray Place, Stirling: Eneas MacKay, Bookseller .
  3. "Up Again". Edinburgh Scotsman. 14 May 1945. p. 1 
  4. Carroll, Robert Todd (2011), The Skeptic's Dictionary: A Collection of Strange Beliefs, Amusing Deceptions, and Dangerous Delusions, John Wiley & Sons, Inc., pp. 200–201, ISBN 978-0-471-27242-7 .
  5. Scott et Rines 1975.

Bibliographia recensere

  • Bauer, Henry H. 1986. The enigma of Loch Ness: making sense of a mystery. Urbanae: University of Illinois Press. ISBN 0252012844.
  • Bauer, Henry H. 2002. "Common Knowledge about the Loch Ness Monster: Television, Videos, and Films." Journal of Scientific Exploration 16 (3): 455–77. De septendecim pelliculis documentariis televisificiis de monstro. PDF.
  • Binns, Ronald. 1983. The Loch Ness Mystery Solved. Britannia: Open Books ISBN 0-7291-0139-8. Star Books, 1984, ISBN 0-352-31487-7.
  • Binns, Ronald. 2017. The Loch Ness Mystery Reloaded. Londinii: Zoilus Press. ISBN 9781999735906.
  • Burton, Maurice. 1961. The Elusive Monster: An Analysis of the Evidence from Loch Ness. Londinii: Rupert Hart-Davis.
  • Campbell, Steuart. 1997. The Loch Ness monster: the evidence. Amherst Novi Eboraci: Prometheus Books. ISBN 1573921785.
  • Darnton, John. 1994. "Loch Ness: Fiction Is Stranger Than Truth." New York Times, 20 Martii 1994. Editio interretialis.
  • Dinsdale, Tim. 1961. Loch Ness Monster. Londinil: Routledge & Kegan Paul. ISBN 7100 1279 9.
  • Harrison, Paul. 1999. The encyclopaedia of the Loch Ness Monster. Londinii: Robert Hale.
  • Gantès, Rémy T. F. 1979. Le Mystère du Loch Ness, ill. Chantal Beaumont et Jacques Blanpain. Monte Regali et Lutetiae: Études vivantes. Mysterium, 1. ISBN 2-7310-1211-0.
  • Gould, R. T. (1934) 1976. The Loch Ness Monster and Others. Londinii: Geoffrey Bles, 1934. Lyle Stuart, 1976. ISBN 0-8065-0555-9.
  • Grimshaw, Roger, et Paul Alfred Lester. 1976. The Meaning of the Loch Ness Monster. Birminghamiae: Centre for Contemporary Cultural Studies, University of Birmingham.
  • Holiday, F. W. 1968. The Great Orm of Loch Ness. Londinii: Faber & Faber. ISBN 571 08473 7.
  • Meurger, Michel. 1997. "Le Monstre du Loch Ness: Du folklore à la zoologie spéculative." Scientifictions: La revue de l'imaginaire scientifique 2: 135-254. Ambiani, Encrage, coll. « Interface ». ISBN 2-906389-84-6. Editio interretialis.
  • Perera, Victor. 1974. The Loch Ness Monster Watchers. Barbaropoli Californiae: Capra Press.
  • Scott, Peter, et Robert Rines. 1975. "Naming the Loch Ness monster." Nature 258, 466–68. doi:10.1038/258466a0. Editio interretialis.
  • Whyte, Constance. 1957. More Than a Legend: The Story of the Loch Ness Monster. Londinii: Hamish Hamilton.

Nexus exxernis recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Monstrum lacus Nesae spectant.