Mons Patricii[1] (Hibernice: Cruach Phádraig et Anglice: The Reek, e verbo Hibernico “strues”) est locus peregrinationis in Hibernia Occidentali in Comitatu Maigonensi. Mons Patricii Sinum Clewonis, qui in mare fluit, et oppidum Murrisk supereminet. Summus mons stat 762 m. supra maris aequor.

Mons Patricii

Historia ethnica recensere

A tertio millenio ante Christum natum Mons ille erat locus magni momenti. Apud ethnicos nomen illi erat Mons Aquila (Hibernice: Cruachán Aigle). Hoc nomen in Annalibus Ultoniensibus (Anglice: Annals of Ulster) consignatum est sub anno Domini 1113.

Fabula Sancti Patricii et montis recensere

Secundum fabulam Sanctus Patricius montem hunc ascendit et quadraginta dies ieiunavit anno 441. Die ultimo, aiunt, Patricius campanam suam e monte deiecit et in mare omnes serpentes ex insula tota emisit. Usque hodiernum diem sunt nulli serpentes in Hibernia. Sinus ergo Clewonis, quo campana cecidit, formam U habet.

Oratorium Sancti Patricii recensere

Patricius etiam in summo monte sacellum, Oratorium Sancti Patricii (Hibernice: Teampall Phadraig), aedificavit. Cum archaeologi hunc situm excavarent anno 1994, oratorium lapidosum invenerunt quod inter annos 430 et 890 aedificatum est. Hodie est sacellum in summo monte quod aedificatum est anno 1905. Callis sinuosus ad summum montem ducit. Primo ascēnsus est facilis sed prope summum montem est periculosissima propter lapides mobiles.

Dominica (Dies Solis) Struis recensere

Per saecula peregrini struem illam ascendunt (saepe nudipedes!) ut Sanctum Patricium honorificent vel ut poenitentiam agant vel ut se exercēant. Quotannis 60,000 peregrini montem ascendunt, 25,000 in Dominica Struis quae est tertia Dominica in mense Iulio. Die illo peregrini ex omnibus partibus orbis congregantur. Dies Struis olim celebrabatur in festo Sancti Patricii (17 Martii) sed celebratio mota est propter inclementem tempestatem et inebriationem.

Notae recensere

  1. Vide e.g. (p. 376 apud Google Books)