Monasterium Laureshamense

pristinum monasterium in Germania

Monasterium Laureshamense fuit abbatia Benedictina in Laurissa Hassiae in Germania. Anno 764 condita usque ad saeculum 13 monasterium imperiale et locus medius potentiae culturaeque fuit. Anno 1232 monasterium Laureshamense statum sui iuris amisit, anno 1564 suppressum est.

Monasterium Laureshamense in chalcographia colorata Matthaei Meriani senioris, circa annum 1615.
Porta Carolingiana.

Reliquiae monasterii maximi momenti sunt Codex Laureshamensis historiam monasterii, copiosum cartularium et urbaria continens, Codex Aureus Laureshamensis tempore Carolingiano scriptus, benedicitio apium Laureshamensis, pristina bibliotheca et porta monasterii "porticus regalis" dicta, quae inter pauca aedifica exstantia temporis Carolingiani numeratur.

Monasterium Laureshamense anno 1991 ad Patrimonium totius mundi regestum est.

Bibliographia recensere

  • Bernhard Bischoff: Lorsch im Spiegel seiner Handschriften. Arben-Gesellschaft, Monaci 1973 (= Münchener Beiträge zur Mediävistik und Renaissance-Forschung. Beiheft); iterum typis datum (editio amplificata) in: Friedrich Knöpp (ed.): Die Reichsabtei Lorsch. Festschrift zum Gedenken an ihre Stiftung 764. 2 volumina. Darmstadiae 1973–1977, ibi: vol. 2 (1977), p. 7–128.
  • Franz J. Felten: Das Kloster Lorsch in der Karolingerzeit. Zur Bedeutung des Mönchtums für die frühmittelalterliche Gesellschaft, Kultur und Politik. In: Archiv für mittelrheinische Kirchengeschichte 55 (2003), p. 9–30.
  • Thomas Ludwig: Die Lorscher Tor- oder Könighalle: ein außen und innen reich geschmücktes karolingisches Bauwerk. (= Kleine Kunstführer. 2575). Schnell und Steiner, Ratisbonae 2006, ISBN 3-7954-1753-8.
  • Staatliche Schlösser und Gärten Hessen (ed.): Weltkulturerbe Kloster Lorsch. Das Mittelalter erwacht. Schnell und Steiner, Ratisbonae 2003, ISBN 3-7954-1524-1.
  • Kloster Lorsch. Vom Reichskloster Karls der Großen zum Weltkulturerbe der Menschheit. Ausstellung Museumszentrum Lorsch, 28.5.2011–29.1.2012. Michael Imhof Verlag, Petersberg 2011, ISBN 978-3-86568-643-5.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad monasterium Laureshamense spectant.