Modus (pingendi) fucatus[1] (Italiane manierismo) fuit aetas in historia artis ad genus describendum, quod circiter inter annum 1520 (Raphaele Sanctio mortuo) et annum 1600 durabat.[2] Aliquo modo terminum etiam in litteris adhibere licet, quae nimis deviae mimicaeque sunt.

Pontormo: Christi depositio.

Conspectus recensere

Extra Italiam, id genus etiam saeculo XVII partim colebatur. Notio vernacula explicatur uniuscuiusque artificis ratione (maniera), qua e.g. pictor statim cognoscitur. Id patratum omnes facultates technicae utendae sunt. Agitur de genere revera transitorio inter Renascentiam et epocham barocam. Centra motionis Romae Florentiaeque fuerunt; praeter pictores etiam sculptores, architectos, scriptores, musicos genus simile colebant.

Maxime noti sunt in Francia sectatores Scholae Fontis Bleaudi, in Batavia sic dicti Romanistae necnon artifices in aula Pragensi imperatoris Rudolphi II: e.g. Ioannes Vermeyen, Hadrianus de Vries, Octavius Miseroni, Bartholomaeus Spranger, Ioannes de Aachen, et Iosephus Heintz.[3]

Nonnumquam autem vox negative adhibetur si qua res nimis artificiosa esse videtur (e.g. in rhetorica).

Conspectus artificum modi fucati in Italia recensere

Notae recensere

  1. Terminus invenitur apud Neues Lateinlexikon (Koenigswinter: 1998, ISBN 978-3-933070-01-2), 241.
  2. Manierismus in Lexikon der Kunst, Bd. 8 (Erlangae: Karl Müller Verlag, 1994), 15.
  3. Lars Olof Larsson, "Zur Einführung. Die Kunst am Hofe Rudolfs II.–Eine rudolfinische Kunst?" In Prag um 1600: Kunst und Kultur am Hofe Rudolfs II. Tomus tertius. Bd. 3: Beiträge (Luca: Freren, 1988, ISBN 3-923641-18-4), 39–43.

Bibliographia recensere

  • Max Dvořák. Uber Greco und den Manierismus. Monaci, 1922, pagine 261-76.
  • Giuliano Briganti, La Maniera italiana, Romae, Editori Riuniti, 1961.
  • Craig Hugh Smyth, Mannerism and «Maniera», Locust Valley 1962.
  • Walter Friedländer, Mannerism and Anti-Mannerism in Italian Painting, Neoeboraci, Schocken, 1965.
  • Sidney J. Freedberg, Painting in Italy. 1500 to 1600, Harmondsworth, 1971.
  • Achille Bonito Oliva, L'ideologia del traditore: arte, maniera, manierismo, Mediolani, Feltrinelli, 1976 .
  • Roberta J.M. Olson, Italian Renaissance Sculpture, 1992, Londinii: Thames & Hudson (World of Art). ISBN 9780500202531.
  • Antonio Pinelli, La bella maniera: artisti del Cinquecento tra regola e licenza , Augustis Taurinorum, Einaudi, 1993. ISBN 8806131370.
  • Renato Barilli, Maniera moderna e manierismo, Mediolani: Feltrinelli, 2004. ISBN 880710363X.
  • Andrea Baldinotti, Manierismo, Florentiae, Art e Dossier Giunti, 2010.
  • Elisabetta Marchetti Letta, Pontormo, Rosso Fiorentino, Scala, Florentiae 1994. ISBN 88-8117-028-0.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad picturam modi fucati spectant (Mannerist art, Mannerism).
  Vicimedia Communia plura habent quae ad supellectilem saeculi XVI spectant (16th-century decorative arts, Mannerism).