Misna[1] (Hebraice מִשְׁנָה, 'repetitio') est prima traditionis Iudaicae conscriptio maior et inter collectiones huius religionis maximi momenti, quae doctrinas rabbinorum Tannaim vocatorum complectitur. Misna fundamentum est tractatuum Talmud et primum opus canonicum Iudaismi, etiam codex legum dictum. Misna saeculo tertio ineunte in Galilaea a rabbino Iehuda ha-Nasi una cum hominibus cum eo coniunctis redacta lingua Hebraica media sive Hebraica Misnaica conscripta est, sententiae Aramaicae rarae sunt.[2]

Misna, ordo Sera'im, editio Vilnae anno 1921 impressa, Novi Eboraci anno 1953 iterum impressa,

Vis nominis recensere

Nomen Misna a radice Hebraica שׁנה (šnh 'repetere', 'iterare') tractum est. 'Repetitio' traditionem doctrinarum viva voce fieri indicat. Nomen Misnae et totum opus et partes eius significare potest (una Misna, quaedam Misnae, pl. Hebraice: Misnajot).

In lingua Aramaica ad Hebraicum שׁנה (šnh) respondet radix תנא (tn’) sive תני (tnj). Inde Tannaim (Hebraice תַּנָּאִים tannā’îm) sumptum est, nomen rabbinorum illius temporis. Tempus quo Misna conscripta est et aetas ipsa Tannaitica appellatur.

Origo recensere

Iudaei Orthodoxi Deum pentateuchum (תורה, Tora) Moysi in monte Sinai duplici forma revelavisse credunt: hinc „Toram perscriptam“ תּוֹרָה שֶׁבִּכְתָב (Tora schäh-bichtaw), forma quinque librorum Moyses, qui in initio Thanach sive Veteris Testamenti positi sunt; illinc „Toram vivae vocis“ תּוֹרָה שֶׁבְּעַל-פֶּה (Tora schäh-be'al-pe), quae Toram perscriptam interpretatur. Tora vivae vocis subsequente tempore a rabbinis tradita est. Cum templum Hierosolymitanum anno 70 eversum esset et rabbini metuerent, ne Iudaei in omnes terras dissipati in diaspora proprietates suas amitterent, traditionem vivam conscribi coeptum et postremo Talmud ortum est. Talmud ex duobus partibus constat: Misna et Gemara. Misna Talmudis pars antiquior est et textus sensu strictiore, qui exponit, quomodo tota vita fidelium voluntati Dei respondere possit. Gemara est Misnae disputatio et commentarius. Ad singulas Misnae partes bini commentarii Gemarae orti sunt, hinc „Gemara Hierosolymitana“ in terra Israel, illinc „Gemara Babylonica“ a rabbinis Babylonicis conscripta.

In traditionibus conscribendis nonnullae generationes rabbinorum participes erant, inter quos:

Maximam auctoritatem Iehuda ha-Nasi, Bibliae peritus, exercuit, qui plerumque tantummodeo „Rabbine“ vocatus est.

Fere eodem tempore (200-250) Tosefta, collectio traditionum, quae Misnam supplerent, conscripta est.

Argumenta recensere

Misna omnis divisa est in sex ordines (sedarim, סדרים), quorum singuli in septenti usque ad duodeni tractatus (massechtot, מסכתות). Hi sexaginta tres tractatus ex minoribus partibus (perakim) et postremo ex singulis Misnis constant. In Misnae initio extra ordines est tractatus "Berakhot", qui benedictiones, orationes, et ordinem liturgiae amplectitur.

Nomina ordinum sunt:

  • Seraʿim סֵדֶר זְרָעִים (Sata, Semina): undecim tractatus de vectigalibus ex fructibus agriculturae, qui sacerdotibus, pauperibus et peregrinis statuti sunt.
  • Mo'ed סֵדֶר מוֹעֵד (dies festus): duodecim tractatus de diebus festis et diebus ieiunii.
  • Nashim סֵדֶר נָשִׁים (uxores): septem tractatus de iure familiari.
  • Nesiqin סֵדֶר נְזִיקִין (noxa): decem tractatus de iure poenae, iure civili et iure noxae dandae; praeterea tractatus ethicus nomine "Avot".
  • Qodaschim סֵדֶר קָדָשִׁים (sacra): undecim tractatus de sacris, de cibis rite praeparandis et alia.
  • Teharot סֵדֶר טְהָרוֹת (expiationes): duodecim tractatus de rebus, locis, hominibus sacris ac profanis.

Versiones Latinae recensere

  • Versio Latina ab Ioanne Cocceio edita est anno 1620 (Versio latina Mischnae cum excerptis ex Gemara tractatuum Synhedrin et Makkot).
  • Mischna sive Totius Hebraeorum juris, rituum, antiquitatum, ac legum oralium systema. Latinitate donavit ac notis illustravit Guilielmus Surenhusius. 16981703

Notae recensere

  1. "Johannes Leusden: Dissertatio XII de Talmude." In Philologo-Hebraeus Mixtus . . . auctore Johannes Leusden (Leydae et Ultrajecti: 1699).
  2. Alexander Dubrau, "Mischna," in www.bibelwissenschaft.de, die 10 Octobris 2020 visum.

Bibliographia recensere

Textus et Translationes
  • David Hoffmann et al.: Mischnajot. Die sechs Ordnungen der Mischna. Hebräischer Text mit Punktation, deutscher Übersetzung und Erklärung. Berolini 1887ss, nova editio: Basileae 1968) (editio valde diffusa, sed non nihil exoleta)
  • Georg Beer, Oscar Holtzmann: Die Mischna. Text, Übersetzung und ausführliche Erklärung mit eingehenden geschichtlichen und sprachlichen Einleitungen und textkritischen Anhängen. Gießen (postea Berolini): Töpelmann (postea: Berolini, Novi Eboraci: de Gruyter), 1912–1991 (non completa) (in interrete)
  • Jacob Neusner: The Mishnah – A New Translation. Novi Portu 1991, ISBN 0-300-05022-4.
  • Michael Krupp (ed.): Die Mischna. Textkritische Ausgabe mit deutscher Übersetzung und Kommentar. Hierosolymis 2002 ss.
Concordantiae
  • Chayim Yehoshua Kasovsky: Thesaurus Mishnae. Concordantiae verborum quae in sex Mishnae ordinibus reperiuntur. 4. vol. Hierosolymis: Massadah Publishing 1956/1957/1958/1960 (ed. prima 1927)
  • Hugo Duensing: Verzeichnis der Personennamen und der geographischen Namen in der Mischna. Stuttgardiae 1960
Introductiones
  • Chanoch Albeck: Einführung in die Mischna. Berolini 1971, ISBN 3-11-006429-4, (prima editio Hebraica: Hierosolymis 1959)
  • Jakob Brüll: Mewo ha-Mischna, 1876 et 1885
  • Michael Krupp: Einleitung in die Mischna. Hierosolymis 2002. ISBN 965-7221-10-2.
  • Günter Stemberger: Einleitung in Talmud und Midrasch. Monaci 1992. ISBN 3-406-36695-3.
Lingua
  • Moses H. Segal: A Grammar of Mishnaic Hebrew. Oxonii 1927.
  • Hanoch Yalon: Introduction to the Vocalization of the Mishna. Hierosolymis 1964.
  • Miguel Pérez Fernández: An Introductory Grammar of Rabbinic Hebrew. (Transl. John Elwolde), Leydae, Novi Eboraci, Coloniae Agrippinae 1997.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Misnam spectant.
  • wikisource
  • Ascher Sammter, Eduard Ezekiel Baneth et al.: Mischnajot (sex ordines Misnae, textus Hebraicus cum punctuatione, versione Theodisca et commentario), Kanel, 1927.
  • Mechon Mamre (Textus Hebraicus secundum Maimonidem]