Wikidata Mircea Ionescu-Quintus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 18 Martii 1917; Chersonium
Obitus: 15 Septembris 2017; Ploiești
Patria: Romania

Mircea Ionescu-Quintus (natus die 18 Martii 1917 in Chersonio tum ad Imperium Russicum pertinente, mortuus die 15 Septembris 2017[1]) iurisprudens atque rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis PNL est.

Munus recensere

Ionescu-Quintus ad usque annum 1938 apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae atque praesertim iuri constitutionali studebat et deinde annis 1940 - 1987 in circulo Prahova causidicus operam dedit. Annis 1991 - 1993 professor apud Universitatem Petrolei et Gasis Ploiestensem iurisprudentiae docuit.

Cursus honorem recensere

Ionescu-Quintus anno 1945 ad Factionem Nationalem Liberalem (PNL) accessit atque idcirco a regimine Communistarum persequebatur. Die 15 Augusti 1952 etiam in castris carceralibus incarceratus est. Die 30 Aprilis 1954 castra carceralia relinquere potuit. Post libertatem anno 1989 restitutam iterum inter rectores huius factionis fuit atque annis 1993 - 2001 eius praeses erat. Anno 1990 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus et ad annum 1991 praeses vicarius Camerae fuit. A die 16 Octobris 1991 ad usque 19 Novembris 1992 minister iustitiae in consilio ministrorum Theodori Stolojan fuit. Tum annis 1996 - 2004 senator Romaniae et a die 5 Februarii ad usque 30 Novembris 2000 praeses senatus erat. Ab anno 2002 est praeses honoris causa factionis suae.

Familia recensere

Ionescu-Quintus uxorem duxit Vioricam Ileanam Ionescu (natam Mazanu) atque filium Razvan (natum anno 1952) habet.

Nexus externi recensere

Notae recensere