Minimalismus[1] artis oculorum directio fuit, quae post annum 1960 praesertim in Anglia et Civitatibus Foederatis Americae vigebat. Eius propagatores diligebant res reducere.

Donaldi Judd installatio cum pegmatibus, in Pinacotheca Saatchi

Argumenta recensere

Post Abstractum sic dictum expressionismum in opinionibus creatorum situm (i.e. tamquam "subiectiva ars"), complures artifices haud iugiter neque inter se dependentes cernebant formas simpliciores geometricas plus valere. Talis formarum lingua in serie res iterum atque iterum monstrat. Quo facto non modo proferatur artificii bonitas sensibus et singulis personis expers, sed etiam eius mathematicus character. Fit renutiatio illusionum, metaphorarum, signorum ad id assequendum. Pura imago Minimalismi aequa sit ac vacuum obiectivum mathematice productum.

Artifices recensere

Ecce maximi momenti artifices:

  • R. Balden et Antonius Smith, quorum sculpturae conscie formas mathematicas fundamentales adoptant.
  • Carolus Andre creavit opus suum praeclarum titulatum Equivalent VIII (1966; Tate Gallery, Londinii) ope stratarum tegularum.
  • Simili modo laborabant Dan Flavin et Donaldus Judd usurpantes lampades longas tubulatas respective margines e chalybde.
  • Insuper mentio facienda est de Roberto Morris vel Sol LeWitt qui postea etiam Arti conceptuali, quae dicitur, emolumento erant.

Notae recensere

  1. "Minimalismus": ita iam Theodisce et in aliis linguis nonnullis

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Minimalisms - Rezeptionsformen der 90er, Ausst.-Kat. und KongressAkademie der Künste und Podewil, Berlin, 1998, Hg. von Christoph Metzger, Nina Möntmann und Sabine Sanio im Auftrag der Berliner Gesellschaft für Neue Musik in Zusammenarbeit mit den Freunden der Dt. Kinemathek, Reihe Cantz, Ostfildern, ISBN 3-89322-961-2
  • Minimal Art, Ausst.-Kat. Haags Gemeentemuseum, Den Haag; Kunsthalle und Kunstverein für die Rheinlande und Westfalen, Düsseldorf; Akademie der Künste, Berlin, 1969.
  • Gregory Battcock, Minimal Art: A Critical Anthology, N.Y., 1968, University of California Press, (Reprint) 1995
  • Donald Judd, Complete Writings, 1959–1975, Nova Scotia 1975.
  • A Minimal future? Art as object 1958–1968, Hrsg. v. Ann Goldstein, Ausst.-Kat. Museum of Contemporary Art, Los Angeles 2004. ISBN 0262072513
  • Daniel Marzona, Minimal Art, Taschen: Köln 2004 ISBN 3-8228-3058-5
  • James Meyer, ed., Minimalismus, Phaidon Verlag, Berlin 2005 ISBN 0-7148-9426-5
  • Andreas Nohl, "Minimal Art", in Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD) (fons principalis huius commentationis)
  • Gregor Stemmrich. ed., Minimal Art. Eine kritische Retrospektive, Dresden 1995. ISBN 978-3-86572-554-7

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Minimalismum spectant.