Mimus (a Graeco μῖμος 'imitator') est ludio qui fabulà mimicà[1] utitur ratione agendi sive arte scaenica, nam mimi[2] est gesticulando tacite fabulam agere.[3] Distinguenda est fabula mimica a pellicula muta. Femina mimica mima dicitur.

Mimus viarius Austroafricanus.
Ioannes et Brigitta Soubeyran mimi anno 1950 in circo prodeuntes.
Charlie Chaplin in A Dog's Life (1918).
Paulus Zibes pantomimus actuosus.

Historia recensere

Actio pantomimi primum in Graecia antiqua orta est, nam unus tantum saltator personatus, pantomimus dictus, fabulam peragebat, nec necessario tacite. In Europa mediaevali varia genera mimi exstiterunt. Lutetiae saeculo XIX ineunte Ioannes Gaspard Deburau multas stabilivit mimi attributiones, quae nuper notuerunt, sicut histrio tacitus facie alba.

Iacobus Copeau, magnopere motus et comoedia artis Italiana et noh theatro Iaponiensi, larvis uti solebat cum histriones exerceret. Qua re permotus Stephanus Decroux, eius discipulus, facultates mimi explorare coepit et mimum corporeum relicto naturalismo in genus paene sculptile excoluit. Iacobus Lecoq ratione exercendu insigniter contulit ad mimum augendum et theatrum vi corporis actum provehendum.[4]

Mimi notabiles recensere

Notae recensere

  1. Quae ipsa mimus interdum dicitur.
  2. Vel gesticulatoris sive mimarii.
  3. Anglice huiusmodi histrio olim mummer appellabatur.
  4. Callery 2001.
  5. [1]
  6. "Mime wizard's final act", The Times of India, 22 Augusti 2009.
  7. "Modris Tenisons: Režisors un scenogrāfs, dizaina mākslinieks, profesionāla pantomīmas teātra izveidotājs Kauņā." 2003. Accessum 6 Octobris 2010.

Bibliographia recensere

  • Callery, Dympha (2001) Through the Body: A Practical Guide to Physical Theatre. Nick Hern Books.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad mimos spectant (Mime, Mimes).
  Vide mime in Victionario.