Michael Vladimiri filius Rodzjanko (Russice Михаил Владимирович Родзянко, tr. Michail Vladimirovič Rodzjanko; 21 Februarii 185924 Ianuarii 1924) fuit rerum politicarum peritus Russicus originis Ucrainicae.

Wikidata Michael Rodzjanko
Res apud Vicidata repertae:
Michael Rodzjanko: imago
Michael Rodzjanko: imago
Nativitas: 21 Februarii 1859; Popasne
Obitus: 24 Ianuarii 1924; Q12748850
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Vladimir Rodzyanko; Mariya Vitovtova
Coniunx: Anna Golitsyna
Proles: Mikhail Rodzyanko
Familia: House of Rodzianko

Memoria

Sepultura: Belgrade New Cemetery

Biographia recensere

Michael Rodzjanko, feudalus gubernii Catharinoslaviensis Imperii Russici, in eius vico Popasnoje (nunc Popasne regionis Dnipropetrovskensis Ucrainae) natus, anno 1906 socius Consilii Publici Imperii Russici electus fuit, quod officium tenebat ad electionem suam in Coetum (vulgo Duma) Publicum (parlamentum Imperii Russici) anno 1907. Unus e conditoribus et praefectis factionis politicae "octobristarum" ("Unionis 17 Octobris"), legatus Coetus Publici convocationum tertiae et quartae (annis ab 1907 ad 1917), Rodzjanko ab anno 1911 etiam praeses parlamenti illius Russici fuit. Politicam Petri Stolypin sustinebat, actiones Gregorii Rasputin damnabat. Anno 1917, unus e ducibus revolutionis Februariae Russicae, caput Comissionis temporalis Consilii Publici factus est. Post revolutionem Octobris, tempore belli civilis Russici, in exercitu Antonii Denikin erat, et anno 1920 in Regnum Serborum, Croatorum et Slovenorum emigravit, ubi in vico Beodra (nunc Novo Miloševo Serbiae) mortuus est. Librum memoriarum suarum nonnullaque alia opera scripsit.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michael Rodzjanko spectant.
  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana