Michael Basilii filius Nesterov (Russice: Михаил Васильевич Нестеров, tr. Michail Vasil'evič Nesterov; natus 19 Maii[1] 1862 Ufae, mortuus 18 Octobris 1942 Moscuae) fuit pictor Russicus et Sovieticus.

Wikidata Michael Nesterov
Res apud Vicidata repertae:
Michael Nesterov: imago
Michael Nesterov: imago
Michael Nesterov: subscriptio
Michael Nesterov: subscriptio
Nativitas: 19 Maii 1862; Ufa
Obitus: 18 Octobris 1942; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Biographia recensere

Michael Nesterov Ufa in urbe in familia mercatoris natus est. Educatus est annis 18771881 atque 18841886 in Schola Picturae, Sculpturae et Architecturae Moscuensi (eius magistri ibi fuere Basilius Perov et Alexius Savrasov) et annis 18811884 in Academia Artium Petropolitana. Ab anno 1896 Societatis exhibitionum artis mobilium (Russice: Товарищество передвижных художественных выставок, cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur) et ab anno 1900 Mundi artis socius fuit.

 
M. Nesterov. Sancta Ruthenia

Nesterov, ut plurimum Moscuae et annis 18901910 Kioviae habitans, picturas historicas et effigies creabat. Multae eius picturae, e.g., Visio puero Bartholomeo («Видение отроку Варфоломею», annis 18891890), Sancta Ruthenia («Святая Русь», annis 19011906), etc., res Christianas tractant. Michael Nesterov de musivis ecclesiae cathedralis Salvatoris Petropolitanam "ad sanguinem" dictam creandis participavit.

Tempore Sovietico in Russia Nesterov praesertim sicut anthropographus laborabat et effigies artificium (Verae Muchinae, etc.) et virorum scientiae (quorum fuit, e.g., Ioannes Pavlov) creavit. Etiam topias pinxit.

Notae recensere

Fons recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Nesterov spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Grove Art • Deutsche Biographie • Store norske leksikon