Michael Simeonis filius Cvet (Russice Михаил Семёнович Цвет, tr. Michail Semënovič Cvet; Hastae Pompeiae natus die 14 Maii 1872, Voronegiae mortuus die 26 Iunii 1919) fuit botanista et physiologus atque biochemicus plantarum Russicus, qui pigmenta foliorum plantarum exploravit et methodum chromatographiae creavit.

Wikidata Michael Cvet
Res apud Vicidata repertae:
Michael Cvet: imago
Michael Cvet: imago
Nativitas: 14 Maii 1872; Hasta Pompeia
Obitus: 26 Iunii 1919, 1919; Voronegia
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Alexeevo-Akatov Monastery

Biographia recensere

Michael Cvet (Tswett), alumnus Scholae Genevensis (ubi gradum baccalaurei scientiarum physicarum et naturalium obtinuit anno 1893), qui anno 1894 opus suum primum de anatomia plantarum in lucem edidit, anno 1896 ad Imperium Russicum venit, ubi ab anno 1897 Petropoli operi in laboratorio biologico favebat atque docebat, anno 1900 enim methodum chromatographiae primo introduxit. Anno 1901 dissertationem pro gradu magistri in Universitate Casanensi defensit et paulo post in cathedra anatomiae et physiologiae plantarum Universitatis Varsoviensis laborare incepit, annis sequentibus etiam in aliis institutis educationis Varsoviae operi favebat, anno 1910 autem in Universitate Varsoviensi dissertationem pro gradu doctoris defensit. Mense Martio anni 1917 professor ordinarius, praefectus cathedrae botanicae et director horti botanici Universitatis Iurievensis (nunc Tartuensis) electus, die 31 Augusti 1918 enim Voronegiam evacuatus est, in qua urbe in horto botanico universitatis favebat operi, sed fere annum post obiit.



Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Cvet spectant.
  Lexica biographica:  • IPNI • Deutsche Biographie
 

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!