Wikidata Michael Burghers
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1650, 1653; Traiectum ad Rhenum
Obitus: 9 Ianuarii 1727, 1727; Oxonia
Patria: Nederlandia

Memoria

Sepultura: St Peter-in-the-East, Oxford

Michael Burghers (Traiecti ad Rhenum aut Amstelodami anno 1640 fere natus; 1733 aut mense Ianuario 1727 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus et delineationis peritus artifex Nederlandicus.

Francisci Junii effigies secundum Antonii de Dyck picturam incisa (1698)

Biographia recensere

 
Telluris tabula (1700)

Probabiliter Traiecti ad Rhenum[1] aut Amstelodami[2] natus[1] anno 1640 fere, Oxoniae de 1676 usque ad 1723 laboravit[1]. Attamen iam ab anno 1674 et usque ad 1725-1726 operosus erat, ut ex primo ac postumo soluto consequitur[2]. Cum Davide Loggan, cuius discipulus fortasse erat[3], in Angliam migravit[2] et anno 1673 Oxoniae consedit[2], ob Traiecti ad Rhenum expugnationem e Ludovico XIV[4]. De 1676 usque ad 1719, Oxoniae Ephemeridis omnes imagines perfecit[2][4]. Anno 1669 Loggan publicus academiae sculptor nominatus est et Burghers ob eum laborabat atque ut scuptor mense Iulio anno 1694 successit[2]. Ex Thomae Hearne sententia, cum obiit ditissimus erat et Angliae optimus chalcographus putabatur[2]. Enim ab Universitate Oxoniense ob eius chalcographias magna pecunia collatus est, usque ad fere 100 libras britannicas, quibus etiam imaginarum, quas ipse directo vendidit, fructus accesserunt[2]. Nam prelum typographicum possidebat, quo eius imaginarum parvas editiones et Universitatis operum temptationes perficiebat[2][4]. Praeter Ephemeridis imagines, etiam frontes libri, ut exempli gratia Roberti Plot De origine fontium (1685)[2] et Ioannis Miltoni Paradisi amissi editionis anni 1688 imagines a Ioannis Baptistae Medina delineationibus sculptas confecit[5]. Aedificiorum novorum apud Collegium Reginae multos parvos conspectus perfecit et vetusti sacelli tabulam exactam delineavit priusquam dirutum est[6]. Praeter novarum tabularum effectionem, alias iam existentes refecit et imagines perfecit[2].

In primis effigies incidit[1]. Eius operum sculpendi ratio incisionis artem traditam denotat et transitus mollis a lineis gravibus ad lineas tenues una excisione magnam peritiam et habilitatem confirmat[2]. Ex Michaelis Bryan sententia, autem, imagines incidendi rationem duram et elegantiae cassam denotant[4], sed considerare oportet ut, iam post paucas imagines, operis singula elegantissima amittebantur[2]. Delineationes tabulis praeparatoriae perficiuntur sic ut chalcographias conficeret paene sine commutationibus et umbrae a punctis et lineis describuntur[2].

Huius artificis opera antiquitates conservaverunt, quae aliter amittuntur[4]. Burghers, interdum, eius opera MB obsignavat[7][4].

 
Ioannis Webb uxor aegra (1700 fere)

Opera recensere

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Burghers spectant.