Memoria eidetica est facultas mente per singula retinendarum multarum imaginum, sonorum vel rerum[1].

Propter eam homo fere perfectam circa 30 secundas expositae imaginis memoriam parvum tempus retinere possit, quasi adhuc praeesset. Similiter ac in omnibus aliis memoriarum generibus, memoratae rei subtilitas pluribus a datis pendeat, ut quamdiu atque quotiens stimulus praefuerit, quotenus scienter spectatum fuisset, etc.

At talis memoria an exsistat etiamnunc disceptatur.

Controversia recensere

Exsistitne memoria eidetica? Si exsistit, utrum innata an acquisita?

Marvinus Minsky, in libro De Societate Mentis (sectiones 15.3 et 15.6) memoriam eideticam commenticiam sineque ratione fabulam esse existimat.

Adrianus de Groot quoque theoriam fidem eripit experimento agendo de peritissimorum scachicorum lusorum facultate memorandorum multiplicium calcium in scaccario disposituum. Qui periti multum mire meminisse poterant, revera longe plus quam tirones, quod pro memoriae eideticae theoriam testari videtur. Attamen cum dispositiones quae in vero ludo impossibiles essent ostensae fuerant, peritiorum memoriae tam subtiles erant quam tironum, nec enim meliores. Haec denotat peritiores memoriam ad rationales dispositiones praevidendas aptam excoluisse potius quam generalem vel absolutam.

Ficticiae personae eidetica memoria praeditae recensere

Notae recensere

  1. Verbum evenit e lingua Graeca eidos (εἶδος), « imago », quod ipsum evenit ex eidomaï (εἴδομαι), « apparere ».
  2. Episodium The Creepy Candy Coating Corollary, quintum tertiae periodi seriei The Big Bang Theory
  3. Vide shows.ctv.ca.

Nexus interni

Nexus externi recensere