-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Melancholia est sensus humanus depressionis. Saepe pessimismi fit sicut taedium vitae.

Melancholiam Albertus Durerus pinxit.

De etymologia: vocabulum Graecum μελαγχολία < μέλανος 'niger' + χολή 'bilis' factum est. Bilis nigra una ex illis quattuor humoribus est.

Aristoteles dixit omnes in philosophia, politica, poesi, et artibus claros melancholicos esse videri.[1]

Gherhard van Swieten, MELANCHOLIA, Commentaria in Hermanni Boerhaave APHORISMOS de cognoscendis morbis. Venetiis, 1759 (Typis Jo. Baptistae Pasquali. Melancholia Tomus sextus p. 106.)

MELANCHOLIA 1089. Melancolia vocatur Medicis ile morbus, in quo aeger delirat diu, & pertinaciter, sine febre, eidem sere & uni coginationis semper affixus.

Nominis ratio spontet patet apò e melaines coles, ab atra bile, sic vocatur ile morbus, quia ortum ducit ab illa sanguinis & humorum intemperie, quam Veteres atram bilem dixerunt, uti dicetur sequenti paragrapho: vel etima quia hoc morbo laborantes quandoque atram bilem sursum vel deorsum evacuant, ut Aurelianus (Lib. I. Cap. VI. pag. 339) monuit.

Melanchololia & mania gradu tantum differunt.

Haud paucos fore arbitror, qui mirabuntur, me affectus, qui natura & symptomatibus plane dissimiles videntur, in uno capite pertractandos sumsisse, & ad unam retulisse speciem. Attentiori vero usu & bservatione duscimus, utrum morborum ex una eadem origine & causa continente, videlicet nimio sanguinis ad imbecille cerebrum appulsu, suboriri, & nisi gradu ac invasionis tempore variare, adeo ut melancholia pro morbo primario, mania vero pro ejus exacerbatione & effectu accidentali habeatur rectissime. Id quod etiam quam optime Medicorum agnoverunt veteres. Hinc TRALLIANUS lib.I cap. 16. Nihil aliud esse maniam prodidit, quam melancholiam ad majorem gradum redactam, ut propter tam arctam connexionem facillime ex uno morbo in alterum fiat transitus. ARETAEUS Lib.3.cap 5. melancholiam maniae initium & originem esse, illamque incremento magis quam alia causa in furore prolabi perhibet. Quam conspirationem etiam quotidianam & attentior confirmat observatio, cum melancholici, praesertim si morbus inveteratus fuerit, perfacile in maniam incidunt, qua cessante melancholia rursus sese prodit, licet postea per certas periodos furor revertatur. Neque admodum diversa est ipsa medendi ratio: quicumque enim consilio & arte causam melancholiae propiorem vel levare vel tollere recte didicit medicus, ad maniam quoque vel avertandam vel sanandam admodum existit idoneus. (HOFFMANN , DE DELIRIO MELANCHOLICO ET MANIACO Theses pathologicae, Caput. VIII)

Mario Di Fiorino, Mirko Martinucci, "De Melancholiae et Maniae Figuris" ISSN 1973-3291, Pisa, MMVII

D. Joannis Cratonis.MORBI VIRORUM ET JUVENUM. Consilium CVII. Liber VI,p. 510-511.

Mallem cum erudito Medico & in curatione versato, qui & aegri & morbi naturam diligenter observarit, colloqui, quam ipse aliquid perscribere, praesertim cum malum hoc non parvam difficultatem, habere videatur; sed cum hoc non concedatur, paucis meam exponam sententiam. Quantum ex iis, quae mihi commemorata sunt intelligo, etsi diversa videantur affectiones, tamen ad hoc morbi genus, quod galenus de sententia Dioclis Melancholiam hypochondriacam seu flatulentam appellat, referri possent.

Melancholia hypochondriaca recensere

Melancholia hypochondriaca unde fit? Fit autem ea venis mesaraicis inter hepar & ventriculum ardore quodam quasi effervescentibus, & obstructione quadam non solum venis, sed vicinis etiam partib. Laborantibus: Unde humeores partim crudi, partim etiam densati & superaflati colliguntur, à quibus fumi maligni, & acriores ad cerebrum delati melancholica symptomata, & non raro catarrhos, atque anhelitus difficultatem creant.

Flaus autem in ipsis hypochondriis multos procreant: inde murmura, rugitus, & gravitas circa pectus percipitur

Notae recensere

  1. δια τι παντος οσοι περιττοι γεγονανσιν ανδρες η κατα φιλοσοφιαν, η πολιτικην, η ποιησον, η τεχνας, φαινονται μελανχολικοι οντες. Corpus Aristotelicum, Problema: XXX, 1.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Crato, D. Joannes. "Morbi Virorum et Juvenum." Consilium 107. Liber 6: 510–11.?
  • Di Fiorino, Mario, et Mirko Martinucci. 2007. "De Melancholiae et Maniae Figuris." Pisis. ISSN 1973-3291.