Maturinus Corderius (Francogallice Mathurin Cordier) (1479 - 8 Septembris 1564) magister linguae Latinae Francogallus; natus in Normannia, in arte docendi mirum in modum excelluit. Ipse Lutetiae Parisiorum, ubi etiam Ioannem Calvinum docuit, munere magistri functus Genavam migravit, ubi anno 1564 e vita discessit.

Libros nonnullos pueris docendis scripsit, quorum praeclari sunt illi quattuor Colloquiorum scholasticorum; his enim longe lateque divulgatis magistri multos per annos usi sunt.

Quoque scripsit:

  • Principia Latine loquendi scribendique, sive selecta quaedam ex Epistolis Ciceronis
  • De Corrupti Sermonis apud Gallos Emendatione et Latine loquendi Ratione
  • De Corrupti Sermonis Emendatione Libellus
  • De syllabarum quantitate
  • Conciones sacrae viginti rex Galliae
  • Catonis disticha de moribus (cum versionibus Latinis et Francicis)
  • Remontrances et exhortations au roi et aux grands de son royaume

Nexus interni

Notae recensere