Matthias Castrén

linguista Finnicus

Matthias Alexander Castrén (natus 2 Decembris 1813 - obiit 7 Maii 1852) erat ethnologus philologusque natione Fennosuecicus, studiorum Uralicarum linguarum praecursor. Praeceptor, auctor, glottologus Universitatis Helsingiensis erat. Castrén ob suas linguarum Fennicarum, Ugricarum et Samojedicarum disquisitiones linguisticas et ethnographicas inclaruit.[1]

Wikidata Matthias Castrén
Res apud Vicidata repertae:
Matthias Castrén: imago
Matthias Castrén: imago
Nativitas: 2 Decembris 1813; Tervola
Obitus: 7 Maii 1852; Helsingia
Patria: Magnus Ducatus Finlandiae, Imperium Russicum

Familia

Coniunx: Natalia Castrén
Proles: Robert Castrén
Familia: Castrén

Vita recensere

Tervolae, in septentrionali Finniae parte natus est. Pater eius, Christianus Castrén erat sacerdos paroecialis et vicarius Rovaniemi, qui anno 1825 defunctus erat. Mox avunculus eum tutabatur. Annos duodecim agens Oulensem scholam missus est. Anno 1828 ad Universitatem de Alexandro nominatam Helsingii (quae nuper Universitas Helsingiensis nuncupatur) receptus, primus Graeco Hebraeoque sermoni se dederat, ecclesiasticum munus perfuncturus; erga Fennicam linguam curiositas adeo eum excitavit, ut ante cursum completum mythologiae Fennicae fundamenta deponere incoharet. Baccalaureatum anno 1838 obtinuit, deinde anno 1839 promotus est.

Audacia incepta linguistica recensere

 
Matthias Alexander Castren

Patebat necessitas linguarum nondum notarum suapte explorandarum inter tribus cognatos. Anno 1838 se itineri ad Lappiam cum sodali suo medico adiunxit. Hoc erat primum itinerum a Castrén ad affinitatem linguae Fennicae investigandam factorum. Ipse subinde anno 1840 professor creabatur Fennus linguarum scandinavicarum in Universitate Helsingiensi. Anno proximo in Careliam profectus est, sumptibus Literariae Societatis Fenniae.

Anno 1841 Elia Lönnrot, philologo Fennico comitante, tertium iter suscepit, quod denique ultra montes Uralenses usque ad Obdorium porrigebatur, ubi spatium temporis trium annorum degebat. Antequam ultimam suam expeditionem coepisset, versionem Suecicam Kalevalae in lucem protulit. Reversus opera quae inscribuntur Elementa grammatices Syrjaenae et Elementa grammatices Tscheremissae (1844) exaravit.

Vixdum ex morbo itineris ultimi recreatus, sub auspicio Academiae Petropolitanae et Universitatis Alexandri indigenos Siberiae populos exploratum profectus est. Iter notitias priores quamvis auxisset, asseveranter exploratoris valetudinem affecit. Primitias collectionum suarum Petropoli in lucem ediderunt anno 1849. Anno 1850 tractatum edidit De affixis personalibus linguarum Altaicarum, deinde professor sedis linguae litterarumque Fennicarum creatus est. Proximo anno ad dignitatem cancellarii universitatis elevatus est. In eo quod opus maximi momenti putabat, impigerrime versatus est, videlicet de grammatica linguarum Samoiedicarum, cum anno 1852 vir 38 annum agens obiit.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie • Store norske leksikon