Matthaeus Alemán (natus Hispale anno 1547; mortuus Mexicopoli circa annum 1615) fuit Hispanicus Saeculi Aurei scriptor. Guzmán de Alfarache, mythistoriam picarescam ('latrunculorum') atque iocularem, celeberrimum opus in duas partes divisum scripsit.

Wikidata Matthaeus Alemán
Res apud Vicidata repertae:
Matthaeus Alemán: imago
Matthaeus Alemán: imago
Matthaeus Alemán: subscriptio
Matthaeus Alemán: subscriptio
Nativitas: September 1547, 1547; Hispalis
Obitus: 1614; Mexicopolis
Patria: Hispania

Vita recensere

E familia Iudaeorum conversorum, filius Ferdinandi Alemán medici et Ioannae Enero (Genuensis) medicinae Hispale, Salamanticae et Compluti quam artem autem numquam exercebat. Qui diu in fisco regio Philippi II operam dabat ob querelas molestas quasdam dimissionem petivit commigratus circa annum 1609 ini Mexicum ubi et naturae concessit. Anno 1571 in matrimonium duxerat Catharinam de Espinosa; crumina semper aegrotante anno 1602 vel in carcerem missus est.

Opus eius magnum cum moribus affabre narratis mythistoria scurronis »Vida y hechos del pícaro Guzman de Alfarache, atalaya de la vida humana« (1599) fuisse videtur. Cuius pars prima statim tres et annis sex insecuis editiones XVI necnon conversiones varias (e.g. in Italianum, in Francogallicum) afferebat. Eventus ita felix fecit, ut falsificator quidam anno 1603 Barcinone partem alteram edidit. Pars altera authentica duos annos post Valentiae vulgata est. Tertia autem pars, quamquam promissa, numquam scripta est.

Fabulam Milesiam citatam et quoad genus scribendi artificium magnum esse constat. Anno 1604 et vitam Sancti Antonii Patavini pepigit.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Matthaeum Alemán spectant.