Martha Bethaniensis (saepe Martha virgo, Martha hospita Christi) est sancta Christiana, mulier myrophora[1], Lazari a Christo resuscitati et Mariae (quae interdum Maria Magdalene putatur) soror.

Incolae Tarasconem draconem, a sancta Martha adductum, occidunt (e Horario Henrici VIII(en))
Martha et Maria Christum Bethaniae accipiunt (Nicolai Mignard(fr) pictura)

In Evangeliis recensere

Martha et soror eius in vico quodam habitabant, quo Iesus visitavit,

...et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam, et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius; Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait "Domine non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare; dic ergo illi ut me adiuvet"; et respondens dixit illi Dominus: "Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima; porro unum est necessarium; Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea" (Evangelium secundum Lucam, 10:39–42)

Ex Evangelio secundum Ioannem constat Lazarum fratrem Mariae et Marthae et Iesu amicum cum eis vixisse; cum Lazaro mortuo Iesus ad domum eorum properabat Martha prima ei obviam it dixitque se Iesum Dei Filium esse credere (11:20–27).

 
Sancta Martha draconem vincit (Petri de Lignis(nl) pictura)

In vitis mediaevalibus recensere

Christo resurrecto Martha cum Lazaro et Maria et sanctis Maximino, Marcello et Cydonio Massiliam Galliae profecti sunt, ut Evangelium praedicerent. Multa de Tarascone dracone saevo a Martha domito narrantur, cuius nomen Tarasco urbs cepit et qui in insigni Tarasconis figuratus est.

Apud posteriores scriptores... vel scriptrices recensere

Itala poetria cuius opus posthumum foras editum est, Martha Marchina, itineri illius sanctae epigramma dicavit:

Aspicis ut certo puppis secat aequora cursu,

et duce divino flamine carpit iter?

Aether, pelle tuis audacem ex orbibus Argon,

has auro Phryxi nobiliora vehit[2].

Notae recensere

  1. "Martha autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis" (Io. 11:2); Myrophora in Lexico totius Latinitatis Aegidii Forcellini. Cf. Caietani Mariae Capucii De vetusto altaris pallio / Opuscula. Neapoli 1785, p. 115. Cf. Cena apud Simonem Pharisaeum celebrata.
  2. Martha Marchina, Musa Posthuma, 1702, p. 86, "De navi quae D. Martham & socios Massiliam advexit"

Nexus interni

Nexus externi recensere