Wikidata Marius Bostan
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1970; Ruginești
Patria: Romania

Marius Raul Bostan (natus die 18 Maii 1970 in communi Rugineşti in Vrancea circulo[1]) vir publicus Dacoromanicus est.

Iuventus et munus recensere

Post scholam absolutam Bostan mathematicae studebat atque apud Universitatem Studiorum Politicorum Bucarestensem rebus oeconomicis. Postea fortunas USAID, Argentariae Mundanae atque Commissionis Europaeae in communia Romaniae distribuere provisit. Tum ab anno 2009 erat moderator Societatis Telecommunicationis Romaniae[2].

Vita politica recensere

Die 17 Novembris 2015 novus minister communicationis et societatis informaticae Romaniae in consilio ministrorum Daciani Cioloş atque successor Sorini Grindeanu nominatus est. Die 5 Iulii 2016 dimissus et Dragos Tudorache pro tempore eius successor nominatus est[3].

Familia recensere

Bostan uxorem duxit atque tres liberos habet.

Nexus externi recensere

Notae recensere

Ministri communicationis et societatis informaticae Romanici