Maria Taglioni, plene Francice Marie Taglioni, Comtesse de Voisins (Holmiae 23 Aprilis 1804; Massiliae 22 Aprilis 1884), fuit saltatrix ballationis aevi ballationis romanticae, una e personis maximi momenti in historia saltationis Europaeae. Inter celeberrimas ballationis romanticae ballerinas fuit, quod genus saltationis praecipue Londinii in Theatro Suae Maiestatis[1] Lutetiaeque in Theatro Academiae Regalis Musicae[2] in grege Ballationis Operarum Lutetiae colebat. Habetur, sine autem documento, prima ballerina quae partes erecta in digitos (en pointe) vere agebat.

Taglioni in lithographemate anni 1839.
Lithographema a Chalon et Lane Mariam Taglioni ut Flora in Caroli Didelot Zéphire et Flore ('Zephyro et Flora') monstrat. Londinii, 1831. Collectio Sergeyevana Musei Victoriae et Alberti.

Notae recensere

  1. Anglice: Her Majesty's Theatre.
  2. Francogallice: Théâtre de l'Académie Royale de Musique, ab anno 1821 ad annum 1848 nomen publicum aedificii Opéra Le Peletier, quod anno 1873 conflagratum fuerit.

Bibliographia recensere

  • Fábregas, Marta. 1958. María Taglioni, vida de una danzarina. Barcinonae: Editorial Mateu.
  • Hill, Lorna. 1967. La Sylphide: the life of Marie Taglioni. Londinii: Evans Brothers.
  • Homans, Jennifer. 2010. Apollo's Angels: A History of Ballet. Novi Eboraci: Random House. ISBN 9781400060603, ISBN 1400060605.
  • Levinson, André. 1929. Marie Taglioni (1804-1884). Lutetiae: F. Alcan.
  • Levinson, André. (1929) 1977. Marie Taglioni (1804-1884). In Anglicum conversus a Cyril W. Beaumont. Londinii: Dance Books. ISBN 0903102323, ISBN 0903102331.
  • Sowell, Madison U., Debra H. Sowell, Francesca Falcone, et Patrizia Veroli. 2016. Icônes du ballet romantique: Marie Taglioni et sa famille. Gremese.
  • Taglioni, Marie. 2017. Souvenirs: le manuscrit inédit de la grande danseuse romantique Marie Taglioni; édition établie, présentée et annotée par Bruno Ligore; préface de Flavia Pappacena. Avec un essai d'Audrey Gay-Mazuel, conservatrice du patrimoine au musée des Arts décoratifs de Paris. Saint-Denis-sur-Sarthon: Gremese.
  • Vaillat, Léandre. 1942. La Taglioni; ou, La vie d'une danseuse. Lutetiae: A. Michel.
  • Wurzbach, Constantin von. 1881. Taglioni, Marie. Biographisches Lexikon des Kaiserthums Oesterreich 43: 17–23. Vindobonae.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Taglioni spectant.