Mortuum mare,[1] vel Asphaltites (lacus),[2] (Hebraice ים המלח Jam haMelach 'mare salis'; Arabice البحر الميّت al-Bahr al-Mayyit 'mare mortuum' aut بحر لوط Bahr Lūt 'mare Lot') est lacus salsissimus, finitimus Palaestinae et Israeli ad occidentem et Iordaniam ad orientem, cuius superficies et litora sunt 422 metra infra medium maris aequor,[3] ima elevatio in Terrae superficie in terra sicca.[4]

Despectus in mortuum mare.

Mortuum mare 378 metra altum est, altissimus lacus hypersalinus orbis terrarum, atque ex salsissimis aquis, 33.7 centesimas salinitatis habens. Solum Dzibuti, lacus Garabogazköl, et nonnulli McMurdo Dry Valleys, lacus hypersalini in Antarctica (sicut Don Juan Pond), altiorem salinitatem habent. Mortuum mare est novies et sexta parte salsius quam oceanus.[5] Haec salinitas dura circumiecta naturalia creat, ubi animalia vigere non possunt; unde quidem nomen. Mortuum mare 67 chiliometra longum et 18 chiliometra latum in latissimis locis est. Patet per Magnam Iordani fossam et Iordane alitur.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Iust. Hist. 36.3.
  2. Plin. Nat. 2.226; 5.73; 7.65.
  3. "Long-Term changes in the Dead Sea". Israel Oceanographic and Limnological Research - Israel Marine Data Center (ISRAMAR) 
  4. Confer Hofmanni Lexicon Universale in quo alia nomina reperiuntur: Mare Mortuum, Mare Salis, Mare Salsissimum, Mare Deserti, Mare Solitudinis.
  5. P. W. Goetz, ed., The New Encyclopaedia Britannica, ed. 15a (Sicagi, 1986), vol. 3, p. 937.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Niemi, Tina M., Z. Ben-Avraham, et J. Gat, eds. (1997). The Dead Sea: The Lake and Its Setting. Oxford University Press.
  • Yehouda Enzel, et al., eds. (2006). New Frontiers in Dead Sea Paleoenvironmental Research. Geological Society of America. ISBN 0-8137-2401-5. Editio interretialis.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mortuum mare spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 31°31′15″N 35°29′4″E • OpenStreetMap • GeoNames • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani