Marcus Valerius Messalla Barbatus Appianus

Marcus Valerius Messalla Barbatus Appianus (natus ignoto anno, mortuus 12 a.C.n.) senator Romanus fuit primo saeculo ante Christum natum. Natus nomine Appius Claudius Pulcher ab Marco Valerio Messala, consule suffecto anni 32 a.C.n. adoptatus est. Uxor eius Claudia Marcella, filia minor Octaviae Minoris, fuit. Unum filium Marcum Valerium Messallam Barbatum habuit, qui postea pater Valeriae Messalinae erat, et unam filiam Claudiam Pulchram, quae Publio Quinctilio Varo nupsit. Anno 12 a.C.n. mortuus est[1].

Notae recensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1109


Antecessores:
Tiberius Claudius Nero et Publius Quinctilius Varus
Consul
12 a.C.n.
cum
Publio Sulpicio Quirinio
Successores:
Quintus Aelius Tubero et Paullus Fabius Maximus