Marcus Roscius Coelius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Initio belli civilis anno 69 Roscius legatus Legionis XX Valeriae Victricis in Britannia erat. Cum Trebellio legato provinciae acerrime iurgabat, ut Tacitus rettulit: "Praeerat Trebellius Maximus, per avaritiam ac sordis contemptus exercitui invisusque. accendebat odium eius Roscius Coelius legatus vicensimae legionis, olim discors, sed occasione civilium armorum atrocius proruperant. Trebellius seditionem et confusum ordinem disciplinae Coelio, spoliatas et inopes legiones Coelius Trebellio obiectabat, cum interim foedis legatorum certaminibus modestia exercitus corrupta eoque discordiae ventum ut auxiliarium quoque militum conviciis proturbatus et adgregantibus se Coelio cohortibus alisque desertus Trebellius ad Vitellium perfugerit. Quies provinciae quamquam remoto consulari mansit: rexere legati legionum, pares iure, Coelius audendo potentior."[1]. Paucis mensibus post Marcus Vettius Bolanus legatus Britanniae factus est. Roscius anno 71 propter seditionem revocatus et successor eius legatus Legionis XX Gnaeus Iulius Agricola factus est. Sed postea favorem Vespasiani imperatoris adeptus est, quod Trebellium sectatorem Vitellii fugavisset: Anno 81 mensibus Martii et Aprilis consul suffectus creatus est[2]. Lucius Roscius Aelianus Maecius Celer, consul suffectus anni 100 fortasse filius eius est[3].

Notae recensere

  1. Historiae I 60
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1138
  3. John D. Grainger, Nerva and the crisis of roman succession in AD 96, Londinii 2003, p. 125