Marcus Popillius P.f. Laenas (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 159 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens recensere

Frater eius Gaius Popillius P.f. Laenas anno 172 a.C.n. consulatum gessit, filius Marcus Popillius Laenas anno 139.

Cursus honorum recensere

Anno 176 praetor creatus est neque autem in provinciam sibi destinatam Sardiniam abiit, quod expeditionem antecessoris propraetoris Titi Aebutii impedire vellet[1]. Anno 173 consul electzus est una cum Lucio Postumio A.f. Albino atque Liguriam provinciam accepit[2]. Popillius bellum contra Statellatos civitatem coepit, quamquam hi Romanos non agressi erant. Milia eorum pugna necavit, reliquos in deditionem accepit, tamen captivos in servitutem abduxit, eorum divitias abstulit atque oppida delevit[3]. Hoc facinore irati Senatores eum acriter vituperabant[4]. Tamen anno sequente Popillius iterum in provinciam suam profectus iterum civitatem agressus est atque sex milia hominum trucidavit. Nunc Romae accusatus est, sed auctoritate fratris et gentis suae absolutus est[5]. Tamen anno 169 legatus consulis Quinti Marcii Philippi in bello contra Persem regem Macedonum erat et anno 159 una cum Publio Cornelio Scipione Nasica Corculo censor creatus est[6].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLI 15
  2. Titus Livius, op.cit XLI 28
  3. Titus Livius, op.cit XLII 7
  4. Titus Livius, op.cit XLII 8
  5. Titus Livius, op.cit XLII 21-22
  6. Aulus Gellius, Noctes Atticae IV 20


Antecessores:
Spurius Postumius A.f. Albinus Paullulus et Quintus Mucius Q.f. Scaevola
Consul
173 a.C.n.
cum
Lucio Postumio A.f. Albino
Successores:
Gaius Popillius P.f. Laenas et Publius Aelius P.f. Ligus