Marcus Plautius Silvanus

politicus et miles Romanus, consul 2 a.C.n.

Marcus Plautius Silvanus (quo anno natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus temporibus Augusti fuit. Anno 2 a.C.n. cum principe consulatum ordinarium gessit. Anno 4/5 proconsul Asiam rexit, tum anno 6/7 legatus Augusti pro praetore Galatiae et Pamphyliae factus est. Qua ex provincia milites in Pannoniam duxit, ubi seditiones pacavit. Anno 8/9 ob Breucos et Dalmatios victos ornamenta triumphalia accepit[1]. Sepulchrum eius familiaeque apud Tibur est[2]. Filius eius Marcus Plautius Silvanus praetor anno 24 uxorem suam Aproniam, filiam Lucii Apronii consulis suffecti anno 8, et se ipsum necavit[3].

Notae recensere

  1. Dio Cassius 56.12 et 17.
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 1118
  3. Tacitus, Annales IV 22


Antecessores:
Lucius Cornelius Lentulus et Marcus Valerius Messalla Messallinus
Consul
2 a.C.n.
cum
Augusto XIII
Successores:
Cossus Cornelius Lentulus et Lucius Calpurnius Piso