Marcus Licinius Crassus Frugi (consul 64)

Marcus Licinius Crassus Frugi (nescimus, quando natus sit, mortuus sit inter annos 66 et 68) senator Romanus fuit. Pater eius Marcus Licinius Crassus Frugi erat, mater Scribonia, quae inter maiores Gnaeum Pompeium Magnum numerabat. Ipse anno 64 consul ordinarius creatus est. Inter annos 66 et finem Neronis imperatoris a Marco Aquilio Regulo accusatus poenaque mortis affectus est. Uxor eius Sulpicia Praetexta erat, e qua quattuor liberos habuit[1]. Unus eorum Gaius Calpurnius Crassus Frugi Piso Licinianus, consul suffectus anni 87, erat.

Notae recensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 176


Antecessores:
Gaius Memmius Regulus et Lucius Verginius Rufus
Consul
64
cum
Gaio Laecanio Basso
Successores:
Aulus Licinius Nerva Silianus et Marcus Iulius Vestinus Atticus