Marcus Fabius N.f. Ambustus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus quarti saeculi a.C.n. fuit.

Familia recensere

Pater eius Numerius Fabius M.f. Ambustus, tribunus militum consulari potestate anni 406 a.C.n. erat. Forsitan consul anni 358 a.C.n. Gaius Fabius N.f. Ambustus frater Marci fuit. Filius Marci Quintus Fabius Maximus Rullianus quater consulatum adeptus est, alter filius Gaius Fabius M.f. Ambustus anno 315 a.C.n. magister equitum erat.

Cursus honorum recensere

Marcus ter consul Romanus electus est:

Anno 360 a.C.n. una cum Gaio Poetelio C.f. Libone Visolo fasces tenuit. Tum Romani bella contra Gallos et Tiburtes duxerunt. Cum Poetelius milites in hos duxit, illorum arcendorum causa dictator electus est: Quintus Servilius Q.f. Ahala. Et Poetelius et dictator vicerunt dum Fabius Hernicos superat et ovatione honoratur[1].

Anno 356 iterum electus est, tum cum Marco Popillio M.f. Laenate. Hic faciliter Tiburtinos vicit, Fabius autem a Faliscis atque Tarquiniis paene victus est. Itaque Gaius Marcius L.f. Rutilus dictator nominatus est - primus e plebe[2].

Anno 354 Fabius consul III erat, cum cum Tito Quinctio Poeno Capitolino Crispino. Iterum contra Tiburtinos et Tarquinios pugnatum est. Ex illis Fabius triumphavit[3].

Anno 351 primo interrex - quem honorem iam anno 355 tenuit - ac deinde dictator fuit, non ad bellum gerendum, sed ad supprimendum plebeios[4].

Etiam anno 325 adhuc vixit, cum filio suo Quinto Fabio Maximo Rulliano adfuit, qui tunc magister equitum contra decreta dictatoris fecerat[5]. Secundum Fastos anno 322 ipse magister equitum erat.

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 11
  2. op.cit., VII 17
  3. op.cit., VII 19
  4. op.cit., VII 22
  5. op.cit., VIII 31-36


Antecessores:
Gaius Licinius C.f. Stolo (Calvus) et Gaius Sulpicius M.f. Peticus II
Consul
360 a.C.n.
cum
Gaio Poetelio C.f. Libone Visolo
Successores:
Marcus Popillius M.f. Laenas et Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus
Antecessores:
Gaius Marcius L.f. Rutilus et Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus II
Consul
356 a.C.n.
cum
Marco Popillio M.f. Laenate II
Successores:
Gaius Sulpicius M.f. Peticus III et Marcus Valerius L.f. Poplicola
Antecessores:
Gaius Sulpicius M.f. Peticus III et Marcus Valerius L.f. Poplicola
Consul
354 a.C.n.
cum
Gaio Poetelio C.f. Libone Visolo
Successores:
Gaius Sulpicius M.f. Peticus IV et Marcus Valerius L.f. Poplicola II